| C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius | 16.14.1 |
| Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, | |
| ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque | |
| promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et | |
| occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem | 5 |
| et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis | |
| innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, ventitare ad | |
| eum nuntios et consultationes non frustra ratus; simul | |
| annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit. neque | |
| nescium habebat Anteium caritate Agrippinae invisum | 10 |
| Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem | |
| eamque causam multis exitio esse. igitur interceptis Antei | |
| litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et | |
| eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis | |
| quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant, | 15 |
| scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius | |
| conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetra- | |
| visset: quippe Anteium et Ostorium imminere rebus et sua | |
| Caesarisque fata scrutari. exim missae liburnicae advehi- | |
| turque propere Sosianus. ac vulgato eius indicio inter | 20 |
| damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque ha- | |
| bebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret, | |
| nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne | |
| supremas tabulas moraretur. atque ille hausto veneno, | |
| tarditatem eius perosus intercisis venis mortem adprope- | 25 |
| ravit. |