| Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id | 16.15.1 |
| temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius matu- | |
| raret. causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius | |
| multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam | |
| meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Ne- | 5 |
| roni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper | |
| coniuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia | |
| villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitu- | |
| dinem saepe adversum hostis spectatam in se vertit; et | |
| quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effunde- | 10 |
| bant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem | |
| extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit. |