Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis
|
16.16.1
|
tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias
|
|
cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos
|
|
civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium: at
|
|
nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi perditum
|
5
|
fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam
|
|
defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam
|
|
ne oderim tam segniter pereuntis. ira illa numinum in
|
|
res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum
|
|
aut captivitate urbium, semel edito transire licet. detur
|
10
|
hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis
|
|
a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremo-
|
|
rum accipiant habeantque propriam memoriam.
|
|