Paucos quippe intra dies eodem agmine Annaeus 16.17.1
Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C. Petronius ceci-
dere, Mela et Crispinus equites Romani dignitate senatoria.
nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insi-
gnibus donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam 5
exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit.
Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus, petitione
honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut
eques Romanus consularibus potentia aequaretur; simul
adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procura- 10
tiones administrandis principis negotiis. idem Annaeum
Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis. quo
interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit, accusa-
torem concivit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis.
mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, 15
adsimilatis Lucani litteris: quas inspectas Nero ferri ad
eum iussit, opibus eius inhians. at Mela, quae tum prom-
ptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus
grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossu-
tianum Capitonem erogabat quo cetera manerent. additur 20
codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scri-
psisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium
autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos
principi. quae composita credebantur de Crispino, quia
interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur. neque enim 25
multo post vim sibi attulit, minore quam ceteri misera-
tione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo me-
minerant.