De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. nam
|
16.18.1
|
illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae
|
|
transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad
|
|
famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator,
|
|
ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta
|
5
|
factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam
|
|
praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipie-
|
|
bantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul vi-
|
|
gentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad
|
|
vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium
|
10
|
Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoe-
|
|
num et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius
|
|
adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemu-
|
|
lum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem
|
|
principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, ami-
|
15
|
citiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium
|
|
servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in
|
|
vincla rapta.
|
|