| Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segi- | 1.71.1 |
| merum fratrem Segestis praemissus, ipsum et filium eius in | |
| civitatem Vbiorum perduxerat. data utrique venia, facile | |
| Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari corpus inlu- | |
| sisse dicebatur. ceterum ad supplenda exercitus damna | 5 |
| certavere Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum, | |
| arma equos aurum offerentes. quorum laudato studio Ger- | |
| manicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria | |
| pecunia militem iuvit. utque cladis memoriam etiam comi- | |
| tate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere; | 10 |
| vulnera intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et | |
| cura sibique et proelio firmabat. |