| Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, | 1.72.1 |
| L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. nomen | |
| patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudia- | |
| vit; neque in acta sua iurari quamquam censente senatu | |
| permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus | 5 |
| foret, tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo | |
| faciebat fidem civilis animi; nam legem maiestatis re- | |
| duxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium | |
| veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem sedi- | |
| tionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi | 10 |
| Romani minuisset: facta arguebantur, dicta inpune erant. | |
| primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie | |
| legis eius tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua | |
| viros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamaverat; | |
| mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an | 15 |
| iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse re- | |
| spondit. hunc quoque asperavere carmina incertis auctori- | |
| bus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem | |
| cum matre animum. |