| Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis | 1.73.1 |
| equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, | |
| quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein re- | |
| pressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, no- | |
| scatur. Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores | 5 |
| Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habe- | |
| bantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adsci- | |
| visset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul man- | |
| cipasset. Rubrio crimini dabatur violatum periurio numen | |
| Augusti. quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus | 10 |
| non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium | |
| is honor verteretur. Cassium histrionem solitum inter | |
| alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in me- | |
| moriam Augusti sacrasset; nec contra religiones fieri quod | |
| effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hor- | 15 |
| torum et domuum accedant. ius iurandum perinde aesti- | |
| mandum quam si Iovem fefellisset: deorum iniurias dis | |
| curae. |