| Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bi- | 1.74.1 |
| thyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postu- | |
| lavit, subscribente Romano Hispone: qui formam vitae | |
| iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae | |
| hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum oc- | 5 |
| cultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo | |
| cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium | |
| apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pau- | |
| peribus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac | |
| postremum sibi invenere. sed Marcellum insimulabat | 10 |
| sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, | |
| cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret ac- | |
| cusator obiectaretque reo. nam quia vera erant, etiam dicta | |
| credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam | |
| Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti | 15 |
| effigiem Tiberii inditam. ad quod exarsit adeo, ut rupta | |
| taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum | |
| sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas | |
| fieret. manebant etiam tum vestigia morientis libertatis. | |
| igitur Cn. Piso 'quo' inquit 'loco censebis, Caesar? si | 20 |
| primus, habebo quod sequar: si post omnis, vereor ne | |
| inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius | |
| efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus | |
| maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est. |