| Ambigenti Neroni quonam modo noctium suarum in- | 16.20.1 |
| genia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud | |
| ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio per- | |
| quam familiaris. agitur in exilium tamquam non siluisset | |
| quae viderat pertuleratque, proprio odio. at Minucium | 5 |
| Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, | |
| quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose de- | |
| tulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius | |
| nece immerita luere. |