| Trucidatis tot insignibus viris ad postremum Nero | 16.21.1 |
| virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea | |
| Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus et acce- | |
| dentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est | |
| cum de Agrippina referretur, ut memoravi, quodque Iuve- | 5 |
| nalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat; ea- | |
| que offensio altius penetrabat, quia idem Thrasea Patavi, | |
| unde ortus erat, ludis †cetastis† a Troiano Antenore insti- | |
| tutis habitu tragico cecinerat. die quoque quo praetor | |
| Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem | 10 |
| damnabatur, mitiora censuit obtinuitque; et cum deum | |
| honores Poppaeae decernuntur sponte absens, funeri non | |
| interfuerat. quae oblitterari non sinebat Capito Cossutia- | |
| nus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thra- | |
| seae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum | 15 |
| legatos dum Capitonem repetundarum interrogant. |