| Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thra- | 16.22.1 |
| seam sollemne ius iurandum; nuncupationibus votorum | |
| non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum; | |
| numquam pro salute principis aut caelesti voce immola- | |
| visse; adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque | 5 |
| patrum consultis semet fautorem aut adversarium osten- | |
| deret, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum | |
| ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, | |
| privatis potius clientium negotiis vacavisse. secessionem | |
| iam id et partis et, si idem multi audeant, bellum esse. | 10 |
| 'ut quondam C. Caesarem' inquit 'et M. Catonem, ita | |
| nunc te, Nero, et Thraseam avida discordiarum civitas | |
| loquitur. et habet sectatores vel potius satellites, qui non- | |
| dum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque | |
| eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam expro- | 15 |
| brent. huic uni incolumitas tua sine <cura>, artes sine | |
| honore. prospera principis respuit: etiamne luctibus et do- | |
| loribus non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam divam | |
| non credere, cuius in acta divi Augusti et divi Iuli non | |
| iurare. spernit religiones, abrogat leges. diurna populi | 20 |
| Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut | |
| noscatur quid Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa | |
| instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur | |
| dux et auctor. ista secta Tuberones et Favonios, veteri | |
| quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. ut imperium | 25 |
| evertant libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem | |
| ipsam adgredientur. frustra Cassium amovisti, si gliscere | |
| et vigere Brutorum aemulos passurus es. denique nihil | |
| ipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum nobis | |
| relinque.' extollit ira promptum Cossutiani animum Nero | 30 |
| adicitque Marcellum Eprium acri eloquentia. |