| Igitur omni civitate ad excipiendum principem spe- | 16.24.1 |
| ctandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non | |
| demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit, | |
| requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam | |
| criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos | 5 |
| Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scri- | |
| psisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque | |
| famam dehonestaret. quod ubi non evenit vultumque et | |
| spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres | |
| iubet. | 10 |