| Tum Thrasea inter proximos consultavit, temptaretne | 16.25.1 |
| defensionem an sperneret. diversa consilia adferebantur. | |
| quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia | |
| eius disserunt; nihil dicturum nisi quo gloriam augeret. | |
| segnis et pavidos supremis suis secretum circumdare: aspi- | 5 |
| ceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces | |
| quasi ex aliquo numine supra humanas: posse ipso mira- | |
| culo etiam Neronem permoveri: sin crudelitati insisteret, | |
| distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab | |
| ignavia per silentium pereuntium. | 10 |