Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso
|
16.26.1
|
Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: sub-
|
|
traheret auris conviciis et probris. non solum Cossutianum
|
|
aut Eprium ad scelus promptos: superesse qui forsitan
|
|
manus ictusque per immanitatem ausuri sint; etiam bonos
|
5
|
metu sequi. detraheret potius senatui quem perornavisset
|
|
infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid viso
|
|
Thrasea reo decreturi patres fuerint. ut Neronem flagitio-
|
|
rum pudor caperet inrita spe agitari; multoque magis
|
|
timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius
|
10
|
saeviret. proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis
|
|
et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem. aderat
|
|
consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine
|
|
laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam
|
|
plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne
|
15
|
vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
|
|
sibi actam aetatem, et tot per annos continuum vitae ordi-
|
|
nem non deserendum: illi initium magistratuum et integra
|
|
quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali
|
|
in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur. ce-
|
20
|
terum ipse an venire in senatum deceret meditationi suae
|
|
reliquit.
|
|