| Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus | 16.29.1 |
| ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et | |
| celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed | |
| novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus. | |
| simul ipsius Thraseae venerabilis species obversabatur; et | 5 |
| erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfini- | |
| tatis poenas daturum. quid Agrippino obiectum nisi tristem | |
| patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii | |
| saevitia concidisset. enimvero Montanum probae iuventae | |
| neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extor- | 10 |
| rem agi. |