Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani accusator, 16.30.1
ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque
proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius ac-
commodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo
seditiones civitatium. vetera haec: sed recens et quo dis- 5
crimini patris filiam conectebat, quod pecuniam magis di-
largita esset. acciderat sane pietate Serviliae (id enim
nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul
imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam
de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio 10
senatus nihil atrox adferret. igitur accita est in senatum,
steteruntque diversi ante tribunal consulum grandis aevo
parens, contra filia intra vicesimum aetatis annum, nuper
marito Annio Pollione in exilium pulso viduata desolataque,
ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula vide- 15
batur.