Loquentis adhuc verba excipit Soranus proclamat-
|
16.32.1
|
que non illam in provinciam secum profectam, non Plauto
|
|
per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam:
|
|
nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quam-
|
|
cumque sortem subiret. simul in amplexus occurrentis
|
5
|
filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent.
|
|
mox datus testibus locus; et quantum misericordiae saevitia
|
|
accusationis permoverat, tantum irae P. Egnatius testis
|
|
concivit. cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimen-
|
|
dum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, ha-
|
10
|
bitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus,
|
|
ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem
|
|
occultans; quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit ex-
|
|
emplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut
|
|
flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et
|
15
|
amicitiae fallacis.
|
|