| Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis | 1.76.1 |
| plana urbis stagnaverat; relabentem secuta est aedificiorum | |
| et hominum strages. igitur censuit Asinius Gallus ut libri | |
| Sibyllini adirentur. renuit Tiberius, perinde divina hu- | |
| manaque obtegens; sed remedium coercendi fluminis Ateio | 5 |
| Capitoni et L. Arruntio mandatum. Achaiam ac Mace- | |
| doniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari | |
| imperio tradique Caesari placuit. edendis gladiatoribus, | |
| quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus | |
| praesedit, quamquam vili sanguine nimis gaudens; quod <in> | 10 |
| vulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur. cur abs- | |
| tinuerit spectaculo ipse, varie trahebant; alii taedio coetus, | |
| quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augu- | |
| stus comiter interfuisset. non crediderim ad ostentandam | |
| saevitiam movendasque populi offensiones concessam filio | 15 |
| materiem, quamquam id quoque dictum est. |