| At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gra- | 1.77.1 |
| vius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et | |
| centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum pro- | |
| bra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent. actum | |
| de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut | 5 |
| praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit | |
| Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii | |
| Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis | |
| senatui praebebat. valuit tamen intercessio, quia divus | |
| Augustus immunis verberum histriones quondam respond- | 10 |
| erat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo | |
| lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur; | |
| ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator | |
| introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cin- | |
| gerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectan- | 15 |
| tium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus | |
| fieret. |