| Prorogatur Poppaeo Sabino provincia Moesia, ad- | 1.80.1 |
| ditis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, | |
| continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem | |
| exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae variae tra- | |
| duntur: alii taedio novae curae semel placita pro aeternis | 5 |
| servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur; sunt qui | |
| existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium; | |
| neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia | |
| oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus pu- | |
| blicum metuebat. qua haesitatione postremo eo provectus | 10 |
| est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe | |
| non erat passurus. |