| De comitiis consularibus, quae tum primum illo prin- | 1.81.1 |
| cipe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim: adeo | |
| diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus | |
| reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus | |
| originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit ut qui | 5 |
| forent intellegeretur; aliquando ea quoque significatione sub- | |
| tracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, | |
| suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud | |
| se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset; | |
| posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent: | 10 |
| speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore | |
| libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius | |
| servitium. |