| Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana | 1.9.1 |
| mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii prin- | |
| ceps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in | |
| quo pater eius Octavius vitam finivisset. numerus etiam | |
| consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Ma- | 5 |
| rium simul aequaverat; continuata per septem et triginta | |
| annos tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque | |
| vicies partum aliaque honorum multiplicata aut nova. at | |
| apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve. | |
| hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in | 10 |
| qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae | |
| neque parari possent neque haberi per bonas artis. multa | |
| Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido | |
| concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libi- | |
| dines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae reme- | 15 |
| dium fuisse quam <ut> ab uno regeretur. non regno tamen | |
| neque dictatura sed principis nomine constitutam rem pu- | |
| blicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum im- | |
| perium; legiones, provincias, classis, cuncta inter se conexa; | |
| ius apud civis, modestiam apud socios; urbem ipsam ma- | 20 |
| gnifico ornatu; pauca admodum vi tractata quo ceteris | |
| quies esset. |