| Nihil primo senatus die agi passus <est> nisi de supre- | 1.8.1 |
| mis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae | |
| Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam | |
| Iuliam nomenque Augustum adsumebatur; in spem se- | |
| cundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civi- | 5 |
| tatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque | |
| ad posteros. legata non ultra civilem modum, nisi quod | |
| populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praeto- | |
| riarum cohortium militibus singula nummum milia, <urbanis | |
| quingenos,> legionariis aut cohortibus civium Romanorum | 10 |
| trecenos nummos viritim dedit. tum consultatum de hono- | |
| ribus; ex quis <qui> maxime insignes visi, ut porta triumphali | |
| duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, | |
| victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius | |
| censuere. addebat Messala Valerius renovandum per annos | 15 |
| sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio | |
| num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte | |
| dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam perti- | |
| nerent consilio nisi suo usurum vel cum periculo offen- | |
| sionis: ea sola species adulandi supererat. conclamant | 20 |
| patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. re- | |
| misit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto | |
| monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii tur- | |
| bassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, | |
| sede destinata, cremari vellent. die funeris milites velut | 25 |
| praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi viderant | |
| quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc | |
| servitii et libertatis inprospere repetitae, cum occisus di- | |
| ctator Caesar aliis pessimum aliis pulcherrimum facinus | |
| videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis | 30 |
| etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet | |
| militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret. |