| DE ORTHOGRAPHIA | |
| Necessarium arbitror de orthographia sermonem instituenti a litterarum | 46.1 |
| potestate initium facere. primum igitur definitio litterae varia fuit apud | |
| plerosque. alii enim sic definierunt, 'littera est initium vocis explanatae': | |
| alii sic, 'littera est initium vocis significantis': alii 'littera est minima | |
| pars orationis' [et verbum est et coniunctio et praepositio]. hoc impro- | 5 |
| bantes alii dixerunt 'littera est initium scriptilis vocis'. excluserunt autem | |
| omnes illam definitionem, quam quidam dixerunt, litteram esse initium | |
| vocis significantis, ideo quoniam quaedam voces scribi possunt, quamvis | |
| nihil significent, sicuti cum dicimus tittir: nam hoc scribi potest, nihil | |
| vero significat. verius est illud, initium scriptilis vocis aut initium vocis | 10 |
| explanatae. quidam vero omnes litteras vocales esse dixerunt arbitrantes | |
| nullam magis minusve necessariam esse, et quia omnes litterae voces | |
| explanant. alii dixerunt omnes esse consonantes, quoniam in Catone scri- | |
| bendo non minus sonet a <littera cum c>, quam c littera cum a. scimus | |
| tamen subtiliorem factam esse divisionem, ut vocales illae quidem diceren- | 15 |
| tur, sine quibus syllaba fieri non possit, ceterae consonantes, quae cum | |
| his sonent: nam nihil mutatur ex syllaba. inventi sunt tamen qui et sine | |
| vocali putent posse syllabam fieri. nam animadvertimus apud comicos s et t | |
| pariter scriptas litteras, ut apud Terentium in Phormione | |
| †non is obsecro est, | 20 |
| quem te semper dicunt. St quid has metues fores: | |
| hoc s et t pariter renuntiat silentium. sed si hoc sectentur, possint etiam | 47.1 |
| plerasque consonantes et omnes semivocales pro syllabis ponere. nam apud | |
| Lucilium in nono, in quo de litteris disputat, omnes vicem syllabarum | |
| implent, cum dicit | |
| †a re non multum abest hoc cacosyntheton atque canina | 5 |
| si lingua dico nihil ad me nomen hoc illi est, | |
| item | |
| †s nostrum et semi graece quod dicimus sigma | |
| nil erroris habet. | |
| apparet ergo haec nihil aliud quam locum syllabae tenere nec tamen syllabas | 10 |
| esse. non ergo accedendum est iis qui putant sine vocali syllabam <fieri | |
| posse>, ut etiam significationem vocis terminet, quoniam <st> silentium denun- | |
| tiet. et errant: nam et x significat aliquid (sic enim <litteram> vocamus), | |
| neque tamen ideo syllaba aut lexis est. et haec ipsa constat ex c et s, | |
| nec ideo et illam quisquam syllabam dixit, sed duplicem litteram. deinde | 15 |
| quid quod et voces non scriptiles habent tamen significationem, quamvis | |
| scribi non possint? nam et digitorum sono pueros ad respondendum ciemus. |