| Incipiamus nunc de litterarum potestate disserere. ac primum eadem | 47.18 |
| est nostrarum potestas vocalium, quae fuit Graecorum apud antiquos circa | |
| correptionem productionemque, siquidem apud illos quinque tantum fuere | 20 |
| vocales, α ε ι ο υ, atque hae similiter producebantur corripiebanturque, | |
| sicut hodieque α ι υ, quae appellantur apud illos κοιναί. postea, ut | |
| quidam putant, Simonides invenit duas vocales, quas dixit φύσει μακράς, η | 48.1 |
| et ω, ut essent ἀντίστοιχοι τῷ ε καὶ τῷ ο, ut quo modo hae litterae longae | |
| dicerentur, η et ω, ita et illae natura breves. quin etiam secundum naturam | |
| magis apud nos <has> quinque litteras efferri quam apud Graecos non est | |
| dubium iis qui aures habent. vocales enim eaedem sunt et litterae et | 5 |
| syllabae, non sicuti ceterae. cum enim dicimus ἄλφα a, in priore litteram, | |
| in sequente syllabam dicimus. | |
| Ex his vocalibus quae apud nos sunt duae litterae et vocalium vim | |
| et consonantium obtinent, u et i. quo modo autem discerni possint in | |
| hac duplici potestate, breviter explicabimus. †constant omnes syllabae | 10 |
| spiritu consonantis item accessionis loco esse, ut immutatis illis nihil e | |
| natura syllabae mutetur. sicut nihil interest utrum a dicamus an ba, sic | |
| nihil interest an et ia dicamus et va: cum duae vocales scilicet iunctae | |
| utique longam syllabam faciant, decebat et hac littera adiecta fieri longam | |
| syllabam. atque adeo consonans est, ut in metro idem praestet. cum | 15 |
| enim lego | |
| et iacit, arrectae mentes stupefactaque corda, | |
| fit primus pes dactylus, 'et iacit', proinde ac si immutata hac ipsa i | |
| positaque pro ea alia consonante dicerem 'et facit'. illud sane animad- | |
| vertendum, hanc eandem litteram non numquam pro duabus consonantibus | 20 |
| sonare, si modo sequente vocali interiecta sit. itaque nemo dubitabit quin | |
| et hic versus bonus sit, | |
| iam vitulos hortare viamque insiste domandi. | |
| nam 'iam vitu' dactylus est, quoniam prima syllaba longa est positione. | |
| consonante enim terminata m excipitur v littera, quae pro consonante | 25 |
| posita est. ibi quoque, ubi cum littera q confusa est u, vicem consonantis | 49.1 |
| habet, cum dico 'arma virumque cano' et 'quisquis es armatus', | |
| ideo quoniam et ante diximus numquam duas vocales coire, ut non longam | |
| syllabam faciant. at in eo quod est que manifesta brevitas est, ideoque | |
| in hoc pede, 'quisquis es', nemo dubitabit quin dactylus sit, cuius prima | 5 |
| syllaba longa est. Verrio Flacco videtur eandem esse apud nos u litteram | |
| quae apud Graecos <est> Υ. namque his exemplis argumentatur: quod illi | |
| dicunt κύμινον nos cuminum, quam illi κυπάρισσον nos cupressum, | |
| <quem> illi κυβερνήτην nos gubernatorem; nec non ex eius modi, Theseus | |
| Menoeceus Peleus et similibus, adfirmat. Graecorum vero qui de antiquis | 10 |
| litteris scripserunt commentaria, item Latinorum qui illos secuti sunt | |
| eadem littera veteres solitos scribere ostendunt μακρός μακροῦ μακρῷ, | |
| et confusas fuisse ο et ου et ω: apud nos quoque antiqui ostendunt, qui | |
| aeque confusas o et u litteras habuere. nam consol scribebatur per o, | |
| cum legeretur per u, consul. unde in multis etiam nominibus variae sunt | 15 |
| scripturae, ut fontes funtes, frondes frundes. i vero littera interdum exilis | |
| est, interdum pinguis, ut in eo quod est prodit vincit condit exilius volo | |
| sonare * * * in eo vero quod significatur prodire vincire condire [aeque] | |
| usque pinguescit: ut iam in ambiguitatem cadat, utrum per i quaedam | |
| debeant dici an per u, ut est optumus maxumus. in quibus adnotandum | 20 |
| antiquum sermonem plenioris soni fuisse et, ut ait Cicero, rusticanum | |
| atque illis fere placuisse per u talia scribere et enuntiare. erravere autem | |
| grammatici, qui putaverunt superlativa <per> u enuntiari. ut enim conceda- | |
| mus illis in optimo, in maximo, in pulcherrimo, in iustissimo, quid facient | 50.1 |
| in his nominibus, in quibus aeque manet eadem quaestio superlatione | |
| sublata, manubiae an manibiae, libido an lubido? nos vero postquam | |
| exilitas sermonis delectare coepit, usque i littera castigavimus illam pin- | |
| guitudinem, non tamen ut plene i litteram enuntiaremus. et concedamus | 5 |
| talia nomina per u scribere <iis> qui antiquorum voluntates sequuntur, ne | |
| tamen sic enuntient, quo modo scribunt. |