| Ex semivocalibus excludunt quidam litteram x, ea scilicet ratione, | 50.8 |
| qua antiqui nostri repudiaverunt id quod apud Graecos est Υ. nam z | |
| lingua latina non agnoscit, ideoque nec mentio illius umquam fuit, nisi | 10 |
| postquam peregrina nomina hunc sonum * * * quod si cui <latinum> nomen | |
| videtur Mezentius, sciat solitum esse scribi per duo s et sic enuntiari. | |
| atque has [tres] litteras semivocales plerique tradiderunt. Verrio Flacco pla- | 51.1 |
| cet mutas esse, quoniam a mutis incipiant, una a c, altera a d. quodsi | |
| quos movet, quod <in> semivocalem desinant, 'sciant' inquit 'z litteram <per> | |
| sd scribi ab iis qui putant illam ex s et d constare, ut sine dubio muta | |
| finiatur'. mihi videtur nec aliena <latino> sermoni fuisse, cum inveniatur in | 5 |
| carmine Saliari, et esse aliud z, aliud σίγμα καὶ δ, nec eandem potesta- | |
| tem nec eundem sonum esse, sed secundum diversas dialectos [id est | |
| linguas] enuntiari. Dores enim <scimus> dicere μελίσδειν, alios μελίζειν, | |
| et ipsum παίζειν apud alios dicitur παίσδειν. nec ideo tamen eadem | |
| littera est, non magis quam cum alii κεβαλήν alii κεφαλήν, alii ὄππατα | 10 |
| alii ὄμματα, alii θάλατταν <alii> θάλασσαν dicunt, cum idem dicant. non | |
| idem est z et sd, sic quo modo non idem est σίγμα καὶ δ et z. deni- | |
| que siquis secundum naturam vult excutere hanc litteram [id est z], in- | |
| veniet duplicem non esse, si modo illam aure sinceriore exploraverit. nam | |
| et simpliciter scripta aliter sonare potest, aliter geminata, quod omnino | 15 |
| duplici litterae non accidit [ne geminetur]. scribe enim per unum z et | |
| consule aurem: non erit ἀζηχής quo modo ἀδσηχής, sed geminata eadem | |
| ἀζζηχής quo modo ἀσσηχής. et plane siquid supervenerit me dicente | |
| sonum huius litterae, invenies eundem tenorem, <a> quo coeperit. siquis Ψ | |
| aut ξ <dixerit>, novissimum audiet s, ex prioribus autem litteris, unde hae | 52.1 |
| duplices incipiunt, sonum nullum. | |
| Ex mutis evellunt quidam h litteram, tamquam sonus magis sit, quam | |
| littera, et accedens litterae; et utuntur auctoritate Graecorum, apud quos | |
| ut supervacua sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex | 5 |
| veteribus scriptis et ex eo, quod hodie, cum apud illos numeri prima | |
| semper littera nominis quo significantur notentur, ut Δ δέκα, Π πεντή- | |
| κοντα, ἑκατόν per Η notant. unde apparet hanc litteram loco aspiratio- | |
| nis non fuisse: alioquin per Ε notarent. qui igitur illam litteram vindi- | |
| cant, ostendunt eam eiusdem esse <potestatis>, quae consonantis est. nam | 10 |
| et in metro asserit sibi hanc potestatem: unde et apud Homerum non | |
| videntur vitiosi versus qui hac adspiratione supplentur, | |
| ἦ ὀλίγον οἱ παῖδα ἐοικότα γείνατο Τυδεύς. | |
| et hoc amplius adeo littera est, ut possit videri etiam vicem duarum con- | |
| sonantium implere, ut | 15 |
| ὡς εἰπὼν τόξον μὲν ἀπὸ ἕο θῆκε χαμᾶζε. | |
| et tale quidem exemplum apud nos non animadverti, ceterum superioris | |
| similia multa, ut | |
| ille latus niveum molli fultus hyacintho. | |
| accedit huc quod, si accedens litterae esset, cum ipsa littera enuntiaretur. | 20 |
| nunc vero et ante vocalem et post vocalem sonat: [sic] quo modo alia est | |
| syllaba ca, alia ac, et alia ba, alia ab, sic alia ha, alia ah. nam quod ex | |
| hoc quoque existimant quidam colligi posse consonantem <esse> et adsignifi- | |
| cantem, quod aut accedens aut recedens immutat significationem, siqui- | |
| dem aliud est hira, aliud ira †canam exemplum. nam multa nomina et | 25 |
| correpta syllaba aliud significant et producta, quo modo aliud <est>, si pro- | |
| ducas pīla et <si> corripias pĭla; et loco rursus transmutatus accentus par- | 53.1 |
| tes quoque orationis immutat, ut aliud est círcum, aliud circum, aliud | |
| érgo, aliud ergô. illa igitur quae superius dixi valentius adspirationem | |
| hanc adserunt, ut loco litterae habeatur. |