| Hinc supersunt ex mutis k et c et q, de quibus quaeritur an scri- | 53.5 |
| bentibus sint necessariae. et qui k expellunt, notam dicunt esse magis | |
| quam litteram, qua significamus kalumniam kaput kalendas: hac eadem | |
| nomen Kaeso notatur. non magis igitur in numero litterarum esse opor- | |
| tere quam illam notam, qua centuria, et [qua] c, conversum, quo Gaia | |
| significatur: quod notae genus videmus in monumentis, cum quis libertus | 10 |
| mulieris ostenditur: Gaias enim generaliter a specie omnes mulieres ac- | |
| cipere voluerunt. at qui illam esse litteram defendunt, necessariam putant | |
| esse nominibus quae cum a sequente hanc litteram inchoant. unde etiam | |
| religiosi quidam epistulis subscribunt karissime per k et a. quod si ideo | |
| necessaria videtur, verendum est ne et alias litteras requiramus, quibus | 15 |
| aut Cicero scribatur aut commodus. de q quoque littera quaesitum est, | |
| et multi illam excluserunt, quoniam nihil aliud sit quam c et u et non | |
| minus possit scribi quis per c et u et i et s. nam ipsa quoque nota qua | |
| scribitur, si modo antiquam litterae figuram spectes, ostendit c esse et u | |
| pariter litteras inter se confusas: ideoque non nulli quis et quae et quid | 20 |
| per q et i et s scripserunt et per q a e et per q i d, quoniam scilicet | |
| in q esset et u. et de hoc quidem in posterioribus, ubi loquendum de | |
| orthographia, dicemus: nunc ad quaestiones quae incidunt in rationem | |
| scribendi transeundum est. | |
| Ingredienti mihi rationem scribendi occurrit statim ita quosdam cen- | 54.1 |
| suisse esse scribendum, ut loquimur et audimus. nam ita sane se habet | |
| non numquam forma enuntiandi, ut litterae in ipsa scriptione positae <non> | |
| audiantur enuntiatae. sic enim cum dicitur, 'illum ego' et 'omnium opti- | |
| mum', illum et omnium aeque m terminat nec tamen <in> enuntiatione ap- | 5 |
| paret. <at> cum dicimus 'hic est ille', unum c scribimus et duo audimus, | |
| quod apparet in metro. nam | |
| hoc erat alma parens, quod me per tela, per ignes | |
| eripis, | |
| si unum c hanc syllabam exciperet, acephalus esset versus nec posset a | 10 |
| longa syllaba incipere, quae est heroico metro necessaria. ergo scribendum | |
| per duo c 'hocc erat alma parens' aut confitendum quaedam aliter scribi, | |
| aliter enuntiari. nam quibusdam litteris deficimus, quas tamen sonus enun- | |
| tiationis arcessit, ut cum dicimus 'virtutem' et 'virum fortem consulem | |
| Scipionem' [isse], pervenisse fere ad aures peregrinam litteram invenies. | 15 |
| et in plerisque Cicero videtur auditu emensus scriptionem, qui et Aiiacem | |
| et Maiiam per duo i scribenda existimavit: quidam unum esse animad- | |
| vertunt, siquidem potest et per unum i enuntiari, ut scriptum est. unde | |
| illud <quod> pressius et plenius sonet per duo i scribi oportere existimat, | |
| sic et Troiiam, et siqua talia sunt. inde crescit ista geminatio, et incipit | 20 |
| per tria i scribi coiiicit, ut prima syllaba sit coi, sequentes duae iicit. | |
| nam si est aliud, iacit, pro i a substituitur, ut <vim> vocalis obtineat ma- | 55.1 |
| nente priore i, quae consonantis vicem implebat. at qui Troiam et Maiam | |
| per unum i scribunt, negant onerandam pluribus litteris scriptionem, cum | |
| sonus ipse sufficiat. hanc enim naturam esse quarundam litterarum, ut | |
| morentur et enuntiatione sonum detineant, quod accidit et in eo quod | 5 |
| dicimus 'hoc est', cum ipsa vastitas litterae in enuntiatione pinguescat. | |
| atque ipsa natura i litterae est ut interiecta vocalibus latius enuntietur, | |
| dum et prior illam adserit et sequens sibi vindicat. et cum appareat per | |
| unum <i> Troiam scribi apud Graecos et Maiam, non est nobis altera i ne- | |
| cessaria, cum in <latino> nomine non scriptio immutetur, sed sola enuntiatio. | 10 |
| sic apud illos μυῖα per unum i scribitur, item Θυιάς. licet repugnent | |
| Graeci quo minus haec i littera in unitatem cum aliqua vocali veniat, ut | |
| unam syllabam faciant, velintque μυΐα καὶ Θυϊάς trisyllaba nomina esse, | |
| vincet tamen illos natura teste praeclaro, qui ait | |
| υἱός θ’ υἱωνός τ’ ἀρετῆς πέρι δῆριν ἔθεντο, | 15 |
| nisi [si] hic versus a duobus anapaestis incipit, quod nullo modo potest | |
| fieri. sed quotiens, ut supra diximus, duabus vocalibus interiecta haec | |
| littera est, duarum consonantium obtinet vicem. sic non erit acephalus | |
| versus | |
| Thyias ubi audito trepidant trieterica Baccho | 20 |
| et | |
| Troiaque nunc stares | |
| et | |
| aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. | |
| nam nec Accium secuti sumus semper vocales geminantem, ubicumque | 25 |
| producitur syllaba, quoniam expedita debet esse condicio scribendi. |