| Hic quaeritur etiam an per e et i quaedam debeant scribi secundum | 55.27 |
| consuetudinem graecam. non nulli enim ea quae producerentur sic scripse- | |
| runt, alii contenti fuerunt huic productioni i longam aut notam dedisse. | 56.1 |
| alii vero, quorum est item Lucilius, varie scriptitaverunt, siquidem in iis | |
| quae producerentur alia per i longam, alia per e et i notaverunt, velut | |
| differentia quaedam separantes, ut cum diceremus 'viri', si essent plures, | |
| per e et i scriberemus, si vero esset unius viri, per i notaremus. et Lu- | 5 |
| cilius in nono | |
| 'iam puerei venere', e postremum facito atque i, | |
| ut <puerei> plures fiant. i si facis solum, | |
| pupilli, pueri [et] Lucili, hoc unius fiet: | |
| item | 10 |
| 'hoc illi factum est uni', tenue hoc facies i: | |
| 'haec illei fecere', adde e, ut pinguius fiat. | |
| idemque peila quibus milites utuntur per e et i scribenda existimat, at | |
| pilam qua pinsitur per i. hoc mihi videtur supervacaneae esse observa- | |
| tionis. nam si omnino in scribendo discernenda casuum numerorumque | 15 |
| ambiguitas est, quid faciemus in his nominibus quorum scriptio discrimen | |
| non admittit, ut aedes sedes nubes, cum et una et plures eodem modo | |
| dicantur et scribantur? quid cum dicimus gestus fluctus portus, cum et | |
| genetivus singularis et nominativus et accusativus et vocativus pluralis eodem | |
| modo scribantur? quid denique in iis quae ambiguitatem habent inter | 20 |
| nomina et verba, <ut> rotas feras? nam tam hae rotae rotas faciunt, quam | |
| roto rotas [rotat], et fera feras et fero feras. sic nec aliter scribitur amor, | 57.1 |
| et ex nomine facit amoris, ex verbo amaris. satis ergo collectum quaedam | |
| per e et i non debere scribi, sed tantum per i, cum apud Graecos quoque | |
| ex veteri illa consuetudine inveniantur nomina quae per i scribuntur, quam- | |
| vis producte enuntientur. | 5 |
| Quaeritur item, Iulii et Claudii et Cornelii utrum per unum i pro- | |
| ductum an per duo debeant scribi. et ratio exigit ut huius Iulii per duo | |
| i scribamus, tam hercule quam huius pallii et huius graphii. non enim | |
| tantum in masculinis hoc quaeritur, sed etiam in neutris, quoniam id postu- | |
| lat ratio. nam quaecumque dativo singulari o littera terminantur, o in i | 10 |
| mutant manentibus ceteris litteris et sic genetivum faciunt, ut maximo | |
| maximi, candido candidi. sic ergo in Iulio nihil aliud quam o debet mu- | |
| tari et in pallio, [atque] ut fiat Iulii et pallii. aeque hanc eandem <ratio- | |
| nem> servare debemus in nominativis pluralibus, etiamsi pauciores habeant | |
| syllabas in nominativo singulari. sed quoniam invenimus et nominativum | 15 |
| pluralem et dativum eiusdem numeri esse, ut i littera terminatus nomina- | |
| tivus adsumpta s faciat dativum, detracta redeat rursus ad nominativum, | |
| ut in eo quod est boni bonis, mali malis, docti doctis, sic rursus e con- | |
| trario, Iuliis et Claudiis si detraxeris s, relinquetur Iulii et Claudii. |