| Illud etiam adnotandum circa i litteram est, quod ea quae nos per | 57.20 |
| ae antiqui per ai scriptitaverunt, <ut> Iuliai Claudiai. sed et quidam in hac | |
| quoque scriptione voluerunt esse differentiam, ut pluralis quidem numeri | |
| nominativus casus per a et e scriberetur, genetivus vero singularis per a | |
| et i, hoc quoque argumentantes, quod diaeresis, sive dialysis illa dicetur, | |
| a nominativo plurali non fit, sed ex singulari obliquo, cum dicitur 'aulai | 25 |
| in medio' et | |
| dives equum, dives pictai vestis et auri, | |
| item rei nostrai, faciendai, magnai. sed nihil obstat quo minus hoc aut | |
| illo modo in utroque numero scribamus, cum multa alia quoque nobis ex- | 58.1 |
| cogitanda sint, si velimus diversitate scriptionis ambiguitatem casuum nu- | |
| merorumque discernere. | |
| Transeamus nunc ad v litteram: a plerisque superiorum primitivus | |
| et adoptivus et nominativus per v et o scripta sunt, scilicet quia sciebant | 5 |
| vocales inter se ita confundi non posse, ut unam syllabam [non] faciant, | |
| apparetque eos hoc genus nominum aliter scripsisse, aliter enuntiasse. nam | |
| cum per o scriberent, per u tamen enuntiabant. sed ratio illos praesumpta | |
| decepit. ante enim respicere debebant, an hae duae vocales essent. sed | |
| cum in superiore disputatione demonstraverimus v totiens consonantis vim | 10 |
| habere, quotiens pro eo ponitur, quod apud Graecos dicitur digamma, ni- | |
| hil vetat hic quoque tantum speciem v litterae animadvertere, <sed> tamen | |
| aliam potestatem. sic nominativus duas quidem v litteras habebit, sed | |
| priorem pro consonante, posteriorem pro vocali scilicet positam. aeque | |
| ab eisdem equus [equum] per v et o scriptus est, et quaeritur, utrum | 15 |
| per unum <v> an per duo debeat scribi. sed priusquam de hoc loquamur, | |
| v litteram digamma esse interdum non tantum in his debemus animadver- | |
| tere, in quibus sonat cum aliqua adspiratione, ut in valente et vitulo et | |
| primitivo et genetivo, sed etiam in his <in> quibus <cum q> confusa haec lit- | |
| tera est, <ut> in eo quod est quis. nam si omnino haec vocalis esset, pro- | 20 |
| cul dubio haec syllaba longa esset, quoniam numquam duae vocales con- | 59.1 |
| veniunt, nisi ut longam syllabam faciant. unde et in equo v pro conso- | |
| nante posita erit; et auribus quidem sufficiebat ut equus per unum v | |
| scriberetur, ratio tamen duo exigit. nam cum sit genetivo casu equi, da- | |
| tivo equo, atque novissima vocalis declinationis differentiam faciat nullam | 5 |
| mutationem recipientibus consonantibus, necessarium est ut equus quoque | |
| salvam habeat consonantem quae est in equo et postea aliud v habeat, ut | |
| adsumpta i faciat nominativum pluralem. animadvertimus tamen quibusdam | |
| partibus orationis v litteram vitiose insertam, ut in eo quod est urguere | |
| <et unguere>. itaque testis in utroque Vergilius, qui ait 'quibusve ur- | 10 |
| gentur poenis' sine v, item | |
| ungere tela manu ferrumque armare veneno. | |
| nam quo minus unguo debeat dici apparet ex eo, quod nullum verbum | |
| <est> vo terminatum sive <iunctim sive> solute <ut> non eandem v servet in | |
| praeterito, ut volvo volvi, eruo erui. at ungo unxi facit, quo modo pingo | 15 |
| pinxi, fingo finxi. et tamen in nomine quod hinc fingitur sic insertum | |
| rursus u agnoscitur, ut evelli non possit, ut apud eundem Vergilium 'et | |
| pinguis unguine ceras'; et <in> consuetudine usurpatur unguentum. idem | |
| accidit et in hircis, quos antiqui hirquos dicebant. nam quamvis nos in | |
| ipso hirco u litteram non interponamus in enuntiatione, tamen videmus | 60.1 |
| remanere in derivatione nominis quod hinc tractum est, ut eos qui sunt | |
| in adulta aetate hirquitallos vocemus. in antiquo etiam videmus locum | |
| <hanc> litteram habere et in postico non habere †nam et antiquum ab eo | |
| quod est quod apparet ex scriptione temporum. | 5 |