| Nunc ad praepositiones transeamus atque incipiamus ab illa quam | 60.6 |
| Cicero in Oratore adnotavit. varia enim <est> consuetudo in eo quod est | |
| ab et a et abs et au, ut cum dicimus a me, deinde ab illo, deinde abstulit, | |
| deinde aufert, quod sane tantum in duobus verbis usurpatum est, aufert | |
| et aufugit. adicit his praepositionibus et illam quae scribitur per f litte- | 10 |
| ram, quam ab antiquis usitatam ait maxime in rationibus et in accepti ta- | |
| bulis. nam quotiens acceptam pecuniam referebant, non dicebant a Longo, | |
| sed af Longo. et ait religionem hanc scribendi apud paucissimos reman- | |
| sisse saeculo suo. antiquos scimus et abs te dixisse: nos contenti sumus | |
| a te dicere. scimus ipsos et ab Lucio dixisse: nos observamus ut <ab> | 15 |
| praeponatur his nominibus quae a vocali incipiunt, ut cum dicimus ab | |
| Olympo. non adsumitur autem haec b littera, quotiens nomina a conso- | |
| nante incipiunt, ut a Romulo. siquis itaque quaesierit, quare non ab | |
| Iunone dicamus, sed a Iunone, meminerit hic litteram i pro consonante | |
| positam, de quo latius et supra disputavimus. abs vero neque nominibus | 20 |
| neque his partibus orationis cum quibus in confusionem non venit | |
| adiungitur: | 61.1 |
| abs te autem duae partes orationis sunt: sed cum quibusdam verbis in | |
| unitatem concessit, ut abstinet, abscondit. haec enim pars orationis com- | |
| posita est, et quoniam et acondit hiabat et abcondit durius sonabat, inter- | |
| venit s littera, quae exornaret [et] auditum. de qua scriptione illud quae- | 5 |
| ritur, utrum per p an per b et s debeat scribi, quoniam ea quae apud | |
| nos Ψ litteram sonant putant plerique per p et s scribenda, quoniam et | |
| Graeci pronuntiaverunt [per] Ψ litteram constare ἐκ τοῦ πῖ καὶ σ. sed | |
| qui originem verborum propriam respiciunt, per b scribunt. | |
| * * * et in eo quod est appello, quod alterum sit navem appellentis, aliud | 10 |
| verbi causa pecuniam appellantis. videmus autem prope in omnibus ver- | |
| bis quae a p littera incipiunt hanc praepositionem cogi ut d littera omissa | |
| p geminet, ut in eo quod est paret apparet et in eo quod est ponit | |
| apponit et pungit appungit. sic in his partibus orationis quae in- | |
| cipiunt a littera c non facile potest hac praepositione admota sonare d | 15 |
| littera. haec similiter littera geminatur in eo quod est capio accipio. | |
| itaque Lucilius | |
| atque accurrere scribas | 62.1 |
| dne an c, non est quod quaeras atque labores. | |
| ille quidem non putavit interesse scripturae; sed si sonus consulitur, inter- | |
| est aurium ut c potius quam d scribatur. at siquis in his quaerat voci- | |
| bus, quae incipiunt a littera t, merito indifferenter scribuntur attinet at- | 5 |
| tentus et adtinet adtentus, quoniam utralibet littera scripta eundem auribus | |
| sonum reddunt. nec minus ea quae a g littera incipiunt variant huius | |
| praepositionis enuntiationem. nam interdum elisa d littera g geminatur, | |
| ut aggerat. est etiam ubi necesse est hanc d litteram interire nulla alia | |
| substituta, ut in eo quod est aspicio ascendo. at ubicumque t littera | 10 |
| scribitur nec in unitatem venit cum alia parte orationis, sine dubitatione | |
| vicem alterius partis orationis ostendit, et est coniunctio disiunctiva at, | |
| ut Persius | |
| at te nocturnis iuvat impallescere chartis. | |
| quod si erit per <d> scriptum ad, non tantum orthographia peccabit, sed | 15 |
| etiam significatio errabit. est etiam ubi transeat d in l, si ab hac eadem | |
| littera vox sequens incipiat, ut est alligere, nec semper tamen, quoniam | |
| dicimus adluere et adloqui et adlabi. abbitere etiam quidam geminata b | |
| maluerunt et dicere et scribere intermissa d. et <in> hoc nullam differen- | 63.1 |
| tiam putat esse Lucilius, qui ait | |
| abbitere non multum est d siet an b. |