| Habet <et> ex praepositio observationem, in qua <interit> interdum x lit- | 63.4 |
| tera, ut in eo quod est ebibit enuntiavit emovit. nec tamen possis ita | 5 |
| definire, ut dicas tunc hanc litteram interire, quotiens sequens vox incipit | |
| a consonante. hoc enim arguit ipsa loquendi consuetudo, cum dicimus | |
| excellere et extollere et exquirere. in eo quod est expectatus duplicem | |
| scriptionem quidam esse voluerunt, ut, quotiens cum verbo quod est ex- | |
| pecto opperior praeposita haec pars orationis fuerit, e et x littera con- | 10 |
| tenta sit; quotiens autem cum verbo quod est specto ludos, †necessaria | |
| esse s litterae insertior sit, ut in ipsa quoque scriptione ambiguitas de- | |
| ducatur eius quod est 'expectare illum volo' et 'spectare mihi placet'. verum | 64.1 |
| uno modo utrumque scribi licet nec timere eam ambiguitatem, quae est | |
| multis verbis familiarissima, cum in hac littera x etiam s posita sit, si- | |
| quidem tam apud nos quam apud Graecos duplex sit et composita. | |
| Transeamus nunc ad aliam praepositionem. ob praepositio interdum | 5 |
| ponitur plena, ut est obire oberrare, interdum ad eam litteram transit, | |
| a qua sequens vox incipit, ut est offulsit ommutuit: item et si p sequatur, | |
| ut opposuit. similiter quidam et in eo quod est obstitit p servare malue- | |
| runt, quia haec littera semivocali s confusa eius litterae sonum exprimit, quae | |
| est apud Graecos Ψ, atque hanc illi duplicem constare dicunt ex p et s. | 10 |
| Huic similis est et sub praepositio, quae interdum b litteram servat, | |
| ut in eo quod est subdit; interdum mutat, ut supra dixi, in eam litteram | |
| a qua sequens incipit verbum, ut in eo quod est sufficit suffodit et in eo | |
| quod est summovit sumministravit atque in eo quod est supposuit. atque | |
| animadvertimus in semivocalem <s> transire, ut in eo quod est sustulit et | 15 |
| suscepit. nec non variat significationem gemina enuntiatione litterae sequen- | |
| tem vocem inchoantis, ut est succipere: aliud est enim 'amicum suscipere', | |
| aliud 'aquam succipere'. | |
| At in praepositione de minimum est observationis, quantum ad ortho- | |
| graphiam, non quod ad significationem pertinet. plena enim in composi- | 20 |
| tionibus ponitur, ut deducere depellere demonstrare destruere. nam si | |
| quando e in i litteram transit, ab alia praepositione originem ducit. cum | |
| enim dicimus dimovit, ut est 'dimovit obstantes propinquos' et | |
| 'tua terris didita fama', iam non est a de praepositione, sed <dis, et> | 65.1 |
| unitatem quandam complectitur vocis. in hac tamen de praepositione, | |
| quam dixi plenam praeponi, animadvertendum illud, quod imminuitur, si | |
| quando sequens vox a littera e incipit, ut est derrare desse, <in> qua | |
| enuntiatione sufficit ipsa productio. et quatenus incidimus in mentionem | 5 |
| praepositionis dis, adnotabimus et illam plenam praescribi ceteris, nisi his | |
| partibus orationis quae incipiunt a littera m, ut dimovit, aut n, ut dinoscit, | |
| aut l, ut diluit, aut b, ut dibucinat, aut g, ut digerit, aut si <a> d littera | |
| incipit, ut diditus, quo modo Vergilius 'tua terris didita fama', aut | |
| in f litteram transire, si ab hac eadem sequens vox incipiat, ut diffudit. | 10 |