| Per vero praepositio omnibus integra praeponitur, nisi cum incidit | 65.11 |
| in l litteram, adfinem consonantem, quam elegantioris sermonis viri gemi- | |
| nare malunt quam r litteram exprimere, ut cum pellabor malunt dicere | |
| quam perlabor. nec aliter apud Lucilium legitur, | |
| †in praepositionem per l liciendo quod est inducendo geminat l. | 15 |
| pellicere malunt quam perlicere. unde et apud Vergilium non aliter legi- | 17 |
| mus, 'pellacis Vlixi'; et a pelluendo pelvis et apud antiquos τρισυλλά- | |
| βως pelluis, quae nunc in synaeresi pelvis dicitur. | |
| Quatenus praepositiones persequimur, non alienum est re quoque | 20 |
| praepositionem notare vel ideo, quia non contenta quibusdam partibus | 66.1 |
| orationis plena praeponi d litteram adsumit, ut in eo quod est redire et | |
| redolere, quia duae vocales in concursu hiabant. sed interdum haec d | |
| littera geminatur, quotiens ab eadem littera sequens vox incipit; nec tamen | |
| semper, siquidem reddere dicimus geminata d, reducere <autem> simplici | 5 |
| utimur. unde adnotanda imperitia eorum qui sic redducere geminata d | |
| littera volunt enuntiare, quasi reddere, tamquam necesse sit totiens eam | |
| duplicem esse, quotiens sequens vox ab eadem littera incipit. | |
| Trans quoque praepositio non nullam habet observationem. nam inter- | |
| dum plena est, ut transtulit, interdum minuitur, ut traiecit traduxit. nec | 10 |
| non ab aliis plene ponitur, ab aliis lenitatem intuentibus minuitur, ut in | |
| eo quod est transmisit et tramisit: alii transposuit, alii traposuit. quae | |
| observatio orthographiae mixta est <et> ὀρθοεπείας, quae etiam si habet | |
| instructionem suam, tamen huic quaestioni familiariter implicata est. in | |
| ὀρθοεπείᾳ enim quid decentius sit et quid lenius quaeritur, nec laborat | 15 |
| ille qui scribit circa id quod dicitur χαριέστατον. in ὀρθογραφίᾳ eo | |
| scrupulosior quaestio est, quod non numquam unus sonus est aut perexigua | |
| suspicione diversus. interim quaeritur scriptio, ut cum dico eiecit, et | |
| alius per unam i litteram scribit, alius per duas, cuius iam mentionem | |
| fecimus, cum de litterarum potestate loqueremur: quapropter superseden- | 20 |
| dum existimo. |