| Nec minus de v littera locuti sumus, quam interdum vicem conso- | 66.22 |
| nantis obtinere diximus, ut cum scribimus vultum et geminata v diversa | |
| potestate ponitur. sic rursus cum scribitur nominativus genetivus et omnes | |
| deinde casus, item primitivus, et siqua his nomina similia sunt, eandem | 25 |
| observationem habebunt; et illam scriptionem, qua nominativus v et o littera | 67.1 |
| nominabatur, relinquemus antiquis. | |
| Varie etiam scriptitatum est mancupium aucupium manubiae, siquidem | |
| C. Caesar per i scripsit, ut apparet ex titulis ipsius, at Augustus [i] per | |
| u, ut testes sunt eius inscriptiones. et qui per i scribunt, <manibias>, illam | 5 |
| rationem secuntur, quod aliae quoque denominationes per eandem litteram | |
| exeant, ut cum manicas <dicimus et> maniculam, quibus tamen opponi potest, | |
| quod per u manuleus dicimus. item qui aucupium per u scribunt, putant | |
| ab ave occupanda dictum; at qui aucipium, ab ave capienda, cum a | |
| litterae in i familiaris transitus sit. quibus aeque opponi potest non minus | 10 |
| in u transire quam in i: nam et ab amico fit inimicus tantum et a salso | |
| insulsus. relinquitur igitur electio, utrumne per antiquum sonum, qui est | |
| pinguissimus et u litteram occupabat, velit quis enuntiare, an per hunc | |
| qui iam videtur elegantior exilius, id est per i litteram, has proferat voces. | |
| Sunt etiam quaedam voces in quibus u littera videtur esse supervacua, | 15 |
| ut cum et scribimus et pronuntiamus urguere <et unguere>, siquidem et | |
| urgeo et ungo hanc non desiderant litteram, ut apparet ex scriptis anti- | |
| quorum, <quorum> elegantiam et auctoritatem sequendam supra diximus, | |
| cum enuntiandi et scribendi †soluta sit difficultatem. hinc non nulli | |
| inventi sunt qui distinguere quoque sine u littera et scribere et dicere | 20 |
| maluerunt adicientes et illam rationem, quod distinguere est interposito | |
| puncto dividere atque diducere. nec non quidam hoc ipsum distinguere | |
| arbitrantur dictum παρὰ τὸ τέγγειν, sive quod distingatur res illa quae | |
| scribitur, sive quod tingat id quod inscribitur. tamen in hac voce sic u | 68.1 |
| litteram occupavit consuetudo, ut non facile possit evelli. | |
| Non nulli etiam varie modo per u modo per i scripserunt <artubus et> | |
| artibus, ut, <si> cum significatione artus essent, ut arcus et partus, u littera | |
| in dativo <et ablativo> servaretur; si vero essent artes, ut arces et partes, | 5 |
| tunc idem illi casus per i litteram scriberentur. mihi videtur nimis rusti- | |
| cana enuntiatio futura, si per u extulerimus. ita tamen existimo enun- | |
| tiandum, ut nec nimis i littera exilis sit nec, u litteram <si> scripseris, | |
| enuntiationis sono [cum] nimis plena. ac meminerimus artis ὀρθοεπείας | |
| esse ut, sive hanc sive illam litteram scripseris, enuntiationis sonum tem- | 10 |
| peret. idem puto et in clipeo per i scripto observandum, nec audiendam | |
| vanam grammaticorum differentiam, qui alterum a clependo, <alterum a | |
| cluendo> putant dictum. |