| Et de h littera quaeritur, quae se [cum his] aut inseruit vocalibus | 68.14 |
| aut praeposuit: inseruit, ut in his, vehemens reprehendit, cum elegantiores | 15 |
| et vementem dicant et reprendit secundum primam positionem; prendo | |
| enim dicimus, non prehendo. [at] praeposuit, ut cum dicimus [hostis | |
| harena harenae] halicam et haliculam, cum ab alendo possit alica dici et | |
| aliculam existiment dictam, quod alas nobis iniecta contineat. hortus | |
| quoque non desiderabat adspirationem, quod ibi herbae oriantur, id est | 20 |
| nascantur; sed tamen a consuetudine accepit. et cohortes aeque a cooriendo | 69.1 |
| ex eodem loco dictae sunt; sed tamen differentiam quidam esse maluerunt, | |
| ut cohortes militum cum adspiratione a mutua hortatione dicantur. | |
| Item non nulli harenam cum adspiratione, sive quoniam haereat, sive | |
| quod aquam hauriat, dicendam existimaverunt; aliis sine adspiratione videtur | 5 |
| enuntiandam. nos non tam propter illas causas quas supra proposuimus | |
| <harenam dicimus>, quam propter originem vocis, siquidem, ut testis est | |
| Varro, a Sabinis fasena dicitur, et sicut s familiariter in r transit, ita | |
| f in vicinam adspirationem mutatur. similiter ergo et haedos dicimus cum | |
| adspiratione, quoniam faedi dicebantur apud antiquos: item hircos, quoniam | 10 |
| eosdem aeque fircos vocabant. nam et e contrario quam antiqui habam | |
| dicebant, nos fabam dicimus. | |
| Cilonem quoque et cocleam et cocleare sine adspiratione scribemus, | |
| et quicquid per consuetudinem aurium ita licuerit enuntiare. non enim | |
| firmum est catholicum grammaticorum, quo censent adspirationem conso- | 15 |
| nanti non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et pulcher et Gracchus | |
| et Otho et Bocchus. | |
| T quoque et d litterae, quae sunt inter se adfines, non nullam habent | |
| observationem, ne intempestive invicem succedant. nam scimus diversas | |
| partes orationis fieri, cum modo per d, modo per t scribimus. <at> cum t | 20 |
| coniunctionem disiunctivam facit, <ut> | |
| at regina gravi iam dudum saucia cura: | |
| ad per d praepositionem, ut | |
| ad te confugio et supplex tua numina posco. | |
| item quit [verbum] per t scriptum verbum est tertiae personae, cuius | 25 |
| prima est queo: at per d pronomen neutri generis. similiter quot per t | |
| adverbium numeri est, cui contrarium est quod per d, pronomen aeque | |
| generis neutri. aliud est enim 'quod volumen' et 'quot volumina'. nam | |
| 'quod volumen' per d debet scribi, 'quot volumina' per t, et est adverbium | 70.1 |
| numeri, quod solet quosdam apud poetas confundere, ut est | |
| quot prius aeratae steterant ad litora naves. | |
| qui enim per d scribunt, turbant sententiam, cum pronomen accipiunt | |
| pro adverbio numeri: est enim tot nymphae, quot naves ante fuerant. | 5 |
| non dubitatur vero quin apud per d scribi <debeat>, quia nulla praepositio | |
| t littera finitur [statim melius sonat] propter nimiam t litterae exilitatem. | |
| 'sed' vero coniunctio, quamvis lex grammaticorum per t litteram dicat, | |
| quoniam d littera nulla coniunctio terminatur, nescio quo modo tamen | |
| obrepsit auribus nostris et d litteram sonat, cum dicimus | 10 |
| progeniem sed enim Troiano a sanguine duci | |
| audierat. | |
| ubi quaerendum erat, contrane ac loquimur scribendum sit, an secundum | |
| scriptionem loquendum. |