| Q quoque littera facit differentiam vocum ab antiquis maxime obser- | 70.15 |
| vatam. <nam 'cum'> quotiens pro adverbio temporis scribebant, q littera | |
| utebantur; <quotiens> pro praepositione, c ponebant. aliud est enim 'cum | |
| subito adsurgens', aliud 'cum fluctu'. et haec pronomina, cuius et | |
| cui, per q censuerunt quidam scribenda, quo magis servaretur origini | |
| fides, ut, quo modo quis inciperet a q, sic quius qui. hoc amplius, quo | 20 |
| pinguior esset enuntiatio, o quoque inserebant et per quo quoius quoi | |
| scribebant. nos ad brevitatem festinavimus scribendi et illam pinguitudinem | 71.1 |
| limare maluimus, tam hercule quam 'cur' magis <scribimus, quam> 'quor', | |
| quod genus est ἐτυμολογίας. est enim 'cui rei', quod significat 'ob | |
| quam rem': ex hoc retinuit consuetudo hodierna ut diceremus quare, | |
| quod una syllaba castigatum fit cur, quod nos contenti sumus per c | 5 |
| scribere. et de quaestionibus quidem ad rectam scriptionem pertinentibus, | |
| quantum memoria suppeditavit, [et] in praesentia interim satis sit. | |
| Ad ceteras igitur quaestiones transeamus, in quibus animadverto apud | |
| plerosque confusam tractationem ὀρθοεπείας et ὀρθογραφίας, cum inter | |
| se distent. nam <in> ὀρθοεπείᾳ non quaeritur, quo modo scribendum sit, | 10 |
| cum ad vocem legentis adlegatus sit ille qui scripsit, sed est quaestio in | |
| loquendo, ut forpices et forcipes et arcesso et accerso. <in> his enim mini- | |
| mum erit dinoscere, quo modo dicantur: proinde ac dixero scribes. in | |
| quibus tamen adnotabimus veteres per transmutationem syllabae forcipes | |
| dixisse. nam et Vergilius 'versantque tenaci forcipe massam': for- | 15 |
| cipes dicimus ab eo quod formum capiant, id est calidum. et in eo quod | |
| est arcesso et accerso putaverunt quidam differentiam esse, ut accerso | |
| sit voco tractum ab acciendo, arcesso summoveo ab arcendo tractum. sed | |
| erraverunt: arcesso enim pro eo quod est arceo numquam positum est. | |
| verum quod putant r litteram obstare significationi, errant: d enim non | 20 |
| minus in r litteram transit, quam in c, cum dico et accedo et accommodo, | |
| †quam apud antiquos in arvorso, in arvorsario. unde pro audiculis ab | |
| audiendo auriculas dicimus et meridiem pro medio die loquimur. ideo ergo | |
| nihil interest, utrum arcesso an accerso dicamus eadem significatione | 72.1 |
| manente. at proprium ὀρθογραφίας est, quotiens in vocis enuntiatione | |
| nihil videmus ambiguum, at in scriptione tota haesitatio posita est, ut, | |
| cum dico Troia, per i unum an per duo scribere debeam; et coicit utrum | |
| per unum i an per duo an per tria †utcumque est non littera succedat | 5 |
| i tacita et alterae i succedat rursus altera i manente priore, quae pro | |
| consonante posita est, et sic fiat eiiicit et coiiicit, de qua re in superiori- | |
| bus plenius dictum est. item cui utrum per q an per c debeat scribi, | |
| quia non nulli inventi sunt qui q litteram illo catholico tuerentur, quod | |
| in nulla voce per declinationem prima littera immutetur. ita cum sit quis, | 10 |
| quius et qui per q litteram censent scribendum. nec <non> potest in quibus- | |
| dam ὀρθογραφία cum ὀρθοεπείᾳ misceri, ut enuntiatio cum scriptione | |
| pariter titubet, ut in accusatore <et> comisatore, ubi quaeritur geminatis con- | |
| sonantibus an simplicibus scribendum et enuntiandum <sit>. in quibus mihi | |
| placet ut accusator per duo c et [comisator] per unum s scribatur: nam, | 15 |
| quo modo in eo quod est incusare, cusare nihil est, et <in eo quod est> | |
| accendere cendere per se nihil est, dicimus tamen et accendere et incen- | |
| dere. at in comisatore utramque consonantem simplicem ponamus: nam | |
| aut a comitate vox dicta est aut a graeco παρὰ τὸν κῶμον. s vero | |
| geminata vocis sonum exasperat. sic pariter et elegantiam enuntiandi et | 20 |
| scribendi brevitatem consequimur. |