| Nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφίᾳ coniuncta est, ubi quaeri- | 72.22 |
| tur faenoris an faeneris dicamus, quoniam nomen inde tractum dicimus | |
| faeneratorem. item facineris, non facinoris, quoniam facinerosum vocamus. | 73.1 |
| sic etiam delirus placet Varroni, non delerus: non enim, ut quidam existi- | |
| mant, a graeco tracta vox est, παρὰ τὸ ληρεῖν, sed a lira, id est sulco. | |
| ita sicuti boves, cum se a recto actu operis detorserint, delirare dicuntur, | |
| sic qui a recta via vitae ad pravam declinant, per similitudinem trans- | 5 |
| lationis item delirare existimantur. placet etiam ut Delmatiam quoque, | |
| non Dalmatiam pronuntiemus, quoniam a Delmino, maxima <eiusdem pro- | |
| vinciae> civitate, tractum nomen existimatur. ferias etiam, non fereas, quo- | |
| niam apud antiquos fesiae, non feseae dictae sunt. item arispex ab ariga, | |
| quae est hostia, non aruspex. et quamvis commendo dicamus, tamen | 10 |
| commando in consuetudine est. | |
| Hinc nascuntur etiam quaestiones interdum, quae consuetudinem novam | |
| a vetere discernunt, utrum absorbui an absorpsi <dicamus>, cum ad hanc | |
| disputationem pertinere non debeat, nisi quod proprium est ὀρθογραφίας, | |
| utrum per b <absorbsi> an per p absorpsi scribi debeat. et placet aliis | 15 |
| scribendam b litteram, quoniam sorbere dicamus, aliis p, quoniam quae- | |
| cumque apud Graecos per Ψ scribuntur [et constat haec littera ἐκ τοῦ | |
| πῖ καὶ σίγμα], apud nos per p <et s> scribenda sint; idemque in similibus | |
| servandum, ut in eo quod est urps et nupsi et pleps ac ceteris. mihi | 74.1 |
| vero placet ut in latino sermone antiquitatis religio servetur, ut potius | |
| sorbui [ut] secundum auctoritatem eruditissimorum et eloquentium viro- | |
| rum dicamus, quam sorpsi, cum recens haec declinatio a sordidi sermonis | |
| viris coeperit. item terui et trivi non adscribo huic disputationi, sed con- | 5 |
| suetudinis novae et veteris adnotationi. nam et Vergilius secutus antiquos, | |
| cum posset dicere teruisse non impediente metro, maluit dicere | |
| nec te paeniteat calamo trivisse labellum | |
| et 'hinc radios trivere rotis'. |