| Hinc nascuntur etiam diversarum significationum quaestiones, actarios | 74.10 |
| an actuarios et dicere et scribere debeamus, cum actuarios generaliter | |
| quidem ab actu appellemus, actarios vero scriptores actorum. nec non et | |
| eum qui actum agit actuarium vocari voluerunt: item alium esse cilonem, | |
| alium chilonem, et cilones vocari homines angusti capitis et <ob>longi, | |
| chilones vero improbioribus labris homines a graeco παρὰ τὰ χείλη. | 15 |
| talis quaestio est <et> circa cohortes et coortes, ubi diversam voluerunt signi- | |
| ficationem esse grammatici, ut coortes sint villarum, unde homines coorian- | |
| tur pariter (oriri enim apud antiquos surgere frequenter significabat, ut | |
| apparet ex eo quod dicitur 'oriens consul magistrum populi dicat', | |
| quod est surgens): at cohortes militum a mutua cohortatione. nam chortes | 20 |
| audimus quidem vulgo, sed barbare dici. de superiore differentia mihi | |
| aliud videtur (cum superius de adspiratione loquerer, ostendi id quoque, | |
| illam sibi locum fecisse, cum alioquin non desideraretur, ut in vehemente | 75.1 |
| et in reprehenso, cum vemens et reprensus sine adspiratione emendatius dica- | |
| tur): nam tam militum quam rusticorum cohortes sunt, siquidem et milites | |
| e rusticis et ex eiusdem regionis hominibus conscribebantur, ut et agnoscere | |
| et tueri invicem possent. quod genus utilitatis etiam apud Homerum est, qui ait | 5 |
| ὡς φρήτρη φρήτρηφιν ἀρήγῃ, φῦλα δὲ φύλοις. | |
| Sane aspergo et aspargo habent differentiam suam, siquidem aspergo | |
| verbum <est>, aspargo nomen. itaque et Vergilius ait 'salsa spumant | |
| aspargine cautes'. | |
| Aquam quoque per q scribentes nomen ostendimus [et trisyllabum], | 10 |
| per c vero verbum ab eo quod est acuo [et acuere], utinam acuam. | |
| Aurifex melius per i sonat, quam per u. at aucupare et aucupium mihi | |
| rursus melius videtur sonare per u quam per i; et idem tamen aucipis | |
| malo quam aucupis, quia scio sermonem et decori servire et aurium | |
| voluptati. unde fit ut saepe aliud scribamus, aliud enuntiemus, sicut supra | 15 |
| locutus sum de viro [vero] et virtute, ubi i scribitur et paene u enun- | |
| tiatur. unde Ti. Claudius novam quandam litteram excogitavit similem ei | |
| notae quam pro adspiratione Graeci ponunt, per quam scriberentur eae | |
| voces quae neque secundum exilitatem <i> litterae neque secundum pin- | |
| guitudinem <u> litterae sonarent, ut in viro et virtute, neque rursus secun- | 76.1 |
| dum †latum litterae sonum enuntiarentur, ut in eo quod est legere | |
| scribere. itaque audimus quosdam plena oi syllaba dicere quoi et hoic | |
| pro cui et huic, quod multo vitiosius est, quam si tenuitatem y litterae | |
| custodirent. est autem ubi pinguitudo u litterae decentius servatur, ut in | 5 |
| eo quod est volumus nolumus possumus. at in contimaci melius puto i | |
| servari: venit enim a contemnendo, tametsi Nisus et contumacem per u | |
| putat posse dici a tumore. |