| Comprimo quoque per i malo scribi, quamvis compressus dicatur; et | 76.9 |
| e contrario decem audacius dixerim, quamvis inde decies trahatur, quo- | 10 |
| niam, ut supra dixi, sono usitatiore gaudet auditus. | |
| Niso etiam placet ut benificus per i scribatur, quo modo malificus, | |
| quod video consuetudinem repudiasse. non enim, si hae duae litterae, e | |
| et i, per ius adfinitatis recipiunt immutationem. ideo necesse est illas uti- | |
| que semper immutari. item antiquos ait per e et i scribendum, quoniam | 77.1 |
| significet ante. quod mihi frigidum et ineptum videtur, et multo frigidius | |
| illud, quod 'illi' quoque apud illum in utraque syllaba per e et i scribun- | |
| tur, quod vitiosum est. in superiore enim nomine est saltem aliqua mentio | |
| e litterae <in> ἐτυμολογίᾳ, hic nulla. | 5 |
| Sane basim et pelvim per i scribamus, quoniam et basicula et pel- | |
| vicula scribitur, et ablativo casu i finiuntur, ab hac basi et ab hac pelvi. | |
| Alimenta quoque per i elegantius scribemus, quam alumenta per u. | |
| Quasdam vero scriptiones antiquis relinquamus, ut in eo quod est | |
| eur. illi enim per quor scribebant, ut supra dixi: nam et ipsum cui per | 10 |
| quoi, quo pinguius sonaret, <scribebant. nos> contenti sumus per cur scri- | |
| bere, ut plenitudine quoque sufficiat: nam est 'cui rei'. mium et commircium | |
| quoque per i antiquis relinquamus, apud quos aeque et Mircurius per i | |
| dicebatur, quod mirandarum rerum esset inventor, ut Varro dicit. nostris | |
| iam auribus placet per e, ut et Mercurius et commercia dicantur. item | 15 |
| miis per i, non meis per e, ut Terentius | |
| at enim istoc nihil est magis, Syre, miis nuptiis adversum. | |
| Coniunx et seiunx sine n [non] putat Nisus esse scribendum, quo- | |
| niam genetivo casu faciant coniugis et seiugis. mihi videtur non evellen- | |
| dam hanc n litteram, quam sonus enuntiationis insistit. nam quamvis idem | 78.1 |
| <dicat> non esse onerandam supervacuis litteris scriptionem, rursus non frau- | |
| dandum sonum existimo, cum et levior ad aures et plenior veniat, ut in | |
| abstinente <s> arcessitum est et in ambitu b. sit ergo licet coniugis gene- | |
| tivo casu et seiugis, coniux tamen et seiux subtracta n littera et diffici- | 5 |
| lius enuntiabitur et asperius auribus accidet. sane illo catholico se Nisus | |
| tuetur, quo dicit in declinationibus <numquam n> litteram perire, quae sit | |
| in primis positionibus, ut pudens pudentis, prudens prudentis, decens de- | |
| centis. ita si coniux habet n litteram, necessarium, inquit, erit ut gene- | |
| tivus quoque n litteram habeat. etsi id quoque ipse spectare debuit, num- | 10 |
| quid amphiboliae tollendae gratia consuetudo n litteram omiserit, <ne sit> | |
| ambiguum, utrum ab eo quod est coniunx trahatur, ut <sit> a nomine, an | |
| a verbo quod est coniungo. non esse item illud verum, quod quidam pu- | |
| tant, servandam esse utique n litteram a prima positione per ceteras de- | |
| clinationes, manifestum est vel ex his, quod fingor dicimus et tamen fictus | 15 |
| et pingor et tamen pictus. nec non et ipsa n littera in locum m <litterae> | |
| succedit, ut cum dicimus clandestinum, cum ab eo trahatur quod est clam, | |
| item sinciput, quod est semicaput. sed non ubique obtinendum. nam et | |
| non numquam plenius per n quam per m enuntiatur, ut cum dico 'etiam | |
| nunc', quamvis per m scribam, nescio quo modo tamen exprimere non | 20 |
| possum. sequenda est vero non numquam elegantia eruditorum virorum, | |
| qui quasdam litteras lenitatis causa omiserunt, sicut Cicero, qui foresia et | 79.1 |
| Megalesia et hortesia sine n littera libenter dicebat et, ut verbis ipsius | |
| utamur, 'posmeridianas quoque quadrigas' inquit 'libentius dixe- | |
| rim quam postmeridianas'. sic et dossum per duo s quam per r | |
| dorsum quidam ut lenius enuntiaverunt. ac tota r littera sublata est in | 5 |
| eo quod est rusum et retrosum. |