| Cocum non nulli in utraque syllaba per q scribunt, non nulli et in- | 79.7 |
| serta <u>: in verbo etiam quoquere per quo. Nisus censet ubique c litte- | |
| ram ponendam tam in nomine quam in verbo, quod mihi nimium videtur | |
| exile. nam sicut non est prima syllaba oneranda, sic sequens videtur ex- | 10 |
| plenda. eo decentius apud Vergilium legitur 'et †caeteram coquit | |
| improbus hastam', secunda syllaba per q scripta, quam ut utraque per | |
| c <scripta> enuntietur k. locutionem quoque Antonius Rufus per q dicit | |
| esse scribendam, quod sit ab eo quod est loqui; item periculum et fer- | |
| culum. quae nomina contenta esse c littera existimo, tam hercule quam | 15 |
| illos vitiose et dicere et scribere, <qui potius> per quo quotidie dicunt, quam | |
| per co cotidie, cum et dicatur melius et scribatur. non enim est a quoto | |
| die quotidie dictum, sed a continenti die cotidie tractum. | |
| Nimiae rursus elegantiae sectatores non arbitror imitandos, tametsi | |
| Nisus auctor est ut comese et consuese per unum s scribamus et dicit ra- | 20 |
| tionem, quia iuxta productam vocalem <geminata> consonans progredi non | |
| soleat, et quoniam antiqui non geminaverint <consonantes>, sed loco gemina- | 80.1 |
| tionis notam superposuerint. in quibus error eius manifeste deprehendi- | |
| tur. nam geminari consonantes productis vocalibus iunctas usus ostendit, | |
| in quo dicimus etiam errasse saltasse abisse calcasse. quis autem nescit | |
| malum una l littera scriptam multum distare a Mallo eodem elemento ge- | 5 |
| minato? illud vero argumentum quod dicit, notam solitam superponi, osten- | |
| dit in enuntiatione solere geminari. et quid iam interest, utrum notam | |
| an litteram ponas, cum alterutram tibi necessitas exprimat? sane in eo | |
| quod est narrare observatum est ut unum r scriberemus, quoniam venit | |
| a gnaro, cui est contrarium ignarus. rursus quia pullum per duo l scri- | 10 |
| bimus, observaverunt quidam ut paullum repetito eodem elemento scribe- | |
| rent. quod mihi non videtur, quoniam enuntiari nullo modo potest, et | |
| non est necesse id scribere, quod in verbo non sonet. hic autem mihi | |
| a longitudine syllabae antecedentis huic litterae obstatur. est enim quam | |
| Graeci dicunt δίφθογγος, iuxta quam omnino geminari consonans non | 15 |
| potest. |