| Non nulli circa synaliphas quoque observandam talem scriptionem | 80.17 |
| existimaverunt, sicut Verrius Flaccus, ut, ubicumque prima vox m littera | |
| finiretur, sequens a vocali inciperet, m non tota, sed pars illius prior tan- | |
| tum scriberetur, ut appareret exprimi non debere. est etiam ubi vocales | 20 |
| subducebantur, si id aut decor compositionis aut metri necessitas exigebat, | 81.1 |
| ut 'adeo in teneris consuescere multum est'. | |
| De adspiratione, nisi fallor, aliquid iam locuti sumus. repetendum | |
| tamen existimavi sermonem propter eos qui Hymnidem hyacinthum et hyme- | |
| naeum varie scripserunt. alii enim praeponendam adspirationem putave- | 5 |
| runt, alii tamquam non necessariam omiserunt, quoniam scilicet in communi | |
| lingua Graecorum numquam non adspirationem in se habet y littera, quo- | |
| tiens inchoat voces. nam quod ad latina pertinet, in quibus late aliquid | |
| ambigitur, antiquorum consuetudo respicienda est, quibus moris fuit pro | |
| hac adspiratione litteram dicere f. itaque harenam iustius quis dixerit, | 10 |
| quoniam apud antiquos fasena erat, et hordeum, quia fordeum, et, sicut | |
| supra diximus, hircos, quoniam firci erant, et haedos, quoniam faedi. |