| FRAGMENTA LATINA IN ALEXANDRI TRALLIANI VERSIONE LATINA REPERTA | |
| De reumate ventris Filominus. | |
| Reumatizat venter et in febribus et sine febribus; dif- | 1.103.3 |
| ficilior est enim in febribus curatio et cum quadam con- | |
| templatione et sollicitudine erit adhibenda. In initio enim | 5 |
| solet effusio fieri eorum, quae aliena sunt naturae; [naturae] | |
| salvatio [est], cum superfluos excernunt humores. Interdum | |
| autem in statu aut declinatione contingit; interdum igitur | |
| cum nimia effusione et subitanea et critica est, id est deter- | |
| minativa febrium. Aliquoties autem paulatim fit et multis | 10 |
| perseverat diebus et paene in ipsa declinatione consistit. | |
| Oportet igitur in tali occasione ut permaneant et, donec | |
| ipsa se natura componat et ad integram perducat sanita- | |
| tem, non constringere ventrem. Nam si voluerit quis | |
| constringere ventrem, magnam excitat aegritudinem. Sae- | 104.1 |
| pius enim vidimus in initio passionis usque in quartum | |
| aut quintum diem reumatizasse ventrem et post haec | |
| constrictum fuisse reuma aut per se aut certe medico | |
| operante; de qua re infirmantes in magnum devenerunt | 5 |
| periculum, ita ut iam fierent frenetici aut litargici, aut | |
| periculosae generatae fuerint parotidae. Quibus ergo in | |
| initio solutio fit ventris, non debet reprimi, ne materia | |
| in aliam conversa partem suprascriptas generet passiones, | |
| sed usque ad statum paulatim diaeta sunt temperandi ma- | 10 |
| nente reumatismo, ita ut non nimia superfluitas effusa | |
| consumat corporis habitudinem deficiente virtute. Sed e | |
| contrario attendenda est ipsa effusio, si nimia sit aut parva | |
| aut certe nec sit; quodsi nimia fuerit, reprimenda le- | |
| nius est; si modica, continenda; si autem consistricta, | 15 |
| relaxanda est aut extrinsecus apponendo aut intrinsecus | 105.1 |
| iniciendo, vel alia adiutoria, quae ad hoc conveniunt, | |
| adhibenda sunt, donec critica superveniat dies; nam co- | |
| lericus humor ustus magis provocandus est ut exeat | |
| mitigativis cibis, quam ut retineatur in corpore. Nam con- | 5 |
| gregatus in ventre colericus humor aut si in ieiuno fuerit | |
| intestino collectus et non habeat exitum, ea, quae ipsa | |
| loca continent, laeduntur et stomachus evertitur et ca- | |
| put constipatur et viscera inflammantur et febres amplius | |
| acceduntur et sitis maior efficitur et totius corporis | 10 |
| pessimae excitantur aegritudines. | |
| Lac vero, si non febriant, in tali passione caprinum | |
| aut vaccinum ac tepidum, ut mulgetur, potatum aut coc- | |
| tum ad ignem ita, ut semper agitetur, donec tertia pars | |
| consumatur, potui datum iuvat; quod autem cum lapidi- | 15 |
| bus de fluvio ardentibus aut ferro coctum fuerit, quod | |
| coclaxin Graeci appellant, potui datum iuvat. Aliqui | |
| etiam mel coctum addunt in hoc confecto lacte et sic | |
| dant. Oportet autem, dum coquitur lac, spumam cum | |
| pennis auferri vel cocleario. Adhuc igitur melius non | 20 |
| invenitur adiutorium ad reumatismum de coleribus ge- | |
| neratum. Quibus autem reumatizare saepius venter con- | |
| suevit, his lac purum datum amplius laedere quam iu- | |
| vare solet. Sed aquae miscenda est in lacte quarta pars | 106.1 |
| et coques donec ad mediam revertatur et sic potui dabis. | |
| Haec ergo ad colericos reumatismos utiliter faciunt. | |
| Ad alios vero reumatismos iuvant in initio embrocae de | |
| oleo et vino impositae ita, ut sit oleum aut omfacinum | 5 |
| aut roseum. Melius autem ad haec oleum myrtite est | |
| cum tertia parte aut quarta vini admixtum apposi- | |
| tum, vel etiam ad colericos reumatismos. Stipticiores | |
| autem sunt embrocae, quae fiunt de oleo myrtiti, ubi | |
| coquitur cicida, id est galla asiana aut sidia aut radices | 10 |
| quinquefolii aut tenerae cipressi pilae. Nam et sicca lana | |
| subventrali superposita ad calefaciendum simul et de- | |
| siccandum ventrem facit. Sed et mundum oleum cimino | |
| trito supersparso aut apii semine aut utriusque admixtis | |
| partibus cum lana impositum iuvat; urinam igitur pro- | 15 |
| vocat. In intestinis autem reumatismo facto expediunt | |
| haec: Quibus quidem fomenta adhibes, seu cum dolore | |
| sunt seu absque dolore; sunt enim desiccativi maxime | |
| sacelli de milio facti aut panico; mirabiliter enim iuvant | |
| et de sale sacelli, si quis singulos sacellos salis et ordei | 20 |
| torrefactos singulatim imponat. Quodsi nimium fuerit | |
| reuma, de sale sacelli ad ventrem ponantur, de ordeo | |
| vero sacelli ad coxas sint positi; si vero non sit nimius | |
| reumatismus neque frequens, e contrario, de ordeo sa- | |
| cellos in ante pones et de sale retro. Nam et ipse | 25 |
| anus de his fomentari debet sacellis, aut de creta i[n] | 107.1 |
| astraco calente facta ut supersedeat aut de cimolea terra | |
| calente et exstincta vino aut in astraco balneorum similiter | |
| cum vino perfuso et sic postea lana molli circumdatum | |
| anum muniri. Calor enim ipse iuvat, cum fuerit in- | 5 |
| terius ministratus. Spongiae quoque in aqua calida in- | |
| fusae et expressae superponantur; vapore enim suo simi- | |
| liter iuvant anum; sed et in oleo lanae infusae et in ano | |
| positae iuvant. | |
| De cataplasmatibus. Post autem primos dies tran- | 10 |
| sactos si quidem urgeant dolores consistentes in intes- | |
| tinis, necesse erit inflammatio ibidem aut tumor sit. | |
| Tunc igitur cataplasma adhibendum erit de tritici et lini | |
| seminis farina, sed et de lenticulae aut milii aut panici | |
| farina. Stipticius autem fiet cum modico vini aut aceti | 15 |
| admixto melle, et postea, cum coctum fuerit, mannis | |
| modicum aut sidiae aut galae supersparges. Ubi autem | |
| nullus est dolor stipticiora adhibenda sunt epitimata, qualia | |
| sunt de dactilis facta cum acacia aut stiptiria, ypoquistidam | |
| aut balaustiam habentia aut coctam sidiam, et cerotum | 20 |
| confectum cum oleo myrtiti de supradictis aliquas habens | |
| admixtas species sicut mannis vel gallas. Sed et em- | 108.1 |
| plastra faciunt, quae sunt stiptica; optima autem sunt, | |
| quale est Mnaseus clidion et dia oinantis. | |
| Epitima clidion igitur hoc modo conficitur: gallis | |
| asianis, ypoquistida, stipteria rotunda, acacia et rore | 5 |
| quo coqui utuntur, sidia sicca, apii semine ana unc. I; | |
| visco quercino, gutta amoniaca ana drachm. IV, pice | |
| sicca, cera ana unc. II; oleo myrtiti aut sicyonio ana unc. III. | |
| Gallas quidem et sidiam in vini ciatis tribus coques, | |
| donec ad tertiam partem revertatur et sic tundes et mis- | 10 |
| cebis cum ceteris speciebus in vino ubi coctae fuerint; | |
| amoniacum vero cum aceto teres ad mellis spissitudinem; | |
| viscum autem cum modico oleo remollies et sic pice et | |
| cera resoluta simul cum reliquo oleo superfundes et teres | |
| in mortario omnia donec se misceant et uteris. | 15 |
| Item cataplasma ad reumaticam disinte- | |
| riam: ordei farina unc. VI, mannis unc. II; cum aceto | |
| duplo et sapae tertia parte facies cataplasma. Melius | |
| autem, si in oleo myrtiti ponantur, ubi aut rubi radices | |
| aut sidia aut galla asiana sint coctae. | 20 |
| Item cataplasma de ordei farina sive alicae | |
| aut tritici coques cum mellis et aceti modico, cui | |
| addes gallae pulverem; superfundes et teres in mortario | 109.1 |
| omnia, donec se misceant, et uteris. | |
| Item epitima dia oinantis inter cataplasma et | |
| emplastrum est; operatur enim efficaciter ad intestinorum | |
| reuma et ad stomachum et fastidium et ad causon | 5 |
| febrium et angustias: oinantio sicco, gallis asianis, aca- | |
| cia, rosis siccis, omfacio ana unc. I; stipteria rotunda, | |
| aloe ana unc. II; oleo myrtiti, cera, pice sicca ana libr. I; | |
| rore syriaco unc. III; vino falerno aut aminaeo quod suf- | |
| ficit. Sicca quidem cum vino terens, reliquata cetera | 10 |
| superfundes et commiscens uteris. Ad reumatismum igi- | |
| tur ventris simplicia et confecta medicamenta sunt haec; | |
| manifestum est autem ad haec, constrictionibus arti- | |
| culorum in extremis partibus membrorum adhibitis, cum | |
| fasciis laneis seu lineis articulos in manibus et pedibus | 15 |
| constringere; item ex rebus calidis, si frigidae sint ex- | |
| tremae partes, calefacere unguento de oleo sicyonio aut | |
| oleo veteri, cui addis peretrum et piper et nitrum et | |
| lauri baccas. Interdum etiam modicum cerae remissae | |
| admisces ei, ut sit velut acopum et sic inungues; sed | 110.1 |
| et si de communi oleo hoc modo conficias medicamen, | |
| similiter faciet. Faciunt enim ad haec de euphorbio et | |
| limnisteos acopa confecta; calefaciunt enim et mordi- | |
| cationem faciunt in articulis, cum illiniuntur. | 5 |
| Cataplasma ad disintericos: Stipteria unc. III, | |
| acantis aegyptias unc. VI, acacia unc. I, myrra unc. | |
| III, sidia unc. VI, chalcanto unc. III, omfacio unc. I, | |
| farina lentis unc. VI. Ex his omnibus factum pulve- | |
| rem repones et cum opus fuerit, mittens de pulvere | 10 |
| libr. I et de farina ordei sesquilibram coques cum aceto. | |
| De diaeta ciborum vero in reumaticis passionibus | |
| sunt haec: sunt enim qui retinent, sunt qui spissant, | |
| sunt qui impinguant, sunt qui congregant humores, sunt | |
| qui siccant et consumunt materiam; sunt emplastrica et | 111.1 |
| quae poros obturant; horum autem nos disseremus vir- | |
| tutes. | |
| De frumentis oriza stalticotera est; pultis eius facit | |
| etiam <cum> aqua, ubi dactili cocti sunt; <datur fabricitan- | 5 |
| tibus;> ad eos vero, qui sine febre sunt, cum vino aquoso et | |
| austero, ita ut exprimas aquam fortiter, ubi cocta est oriza; | |
| similiter autem ut orizam dabis alicam, ita ut pultes exinde | |
| facias; cui aliqui admiscent gallae aut sidiae pulverem, | |
| superspargentes in coctione; nos autem rorem, quo coci | 10 |
| utuntur, id est marinum, admiscemus coctioni aut ci- | |
| donia cocta et malaxamus simul cum pulte. Fit etiam | |
| pultis staltica de pane alexandrino trito et creto et sic | |
| cocto in pultes. Adhuc autem et de milio farina tosta | |
| ad focum diutius et facta polenta iuvat; iuvat autem | 15 |
| et lenticula bis cocta, aqua mutata, cum modico salis et | |
| aceti et olei condita et assumpta; fit autem melior et | 112.1 |
| suavior, si mala cidonia aut orizam admisceas. | |
| Ex oleribus autem simul coques aut intubam aut | |
| plantaginem aut betas nigras; haec enim et per se et | |
| cum lenticula cocta aut cum oriza bene iuvant; sed et | 5 |
| brassica duabus cocta aquis, ita ut cum alia vice coxeris, | |
| aceti modicum admisceas. Hoc multum iuvat in reuma- | |
| ticis passionibus. Item embammata hoc modo ad haec | |
| conficiuntur: cimino cum salis modico et aceto et oleo | |
| confecto intingitur, quod edendum est. | 10 |
| De piscibus vero quid dicam, quia paene omnes ven- | |
| trem solvunt; tamen aliqui parvi inveniuntur staltici, ut | |
| sunt maena, trigla, scarus, eritrinus; hi enim assandi | |
| sunt super carbones. Potest enim iuvare et scorpion | |
| piscis assus et cum cimini praedicti embammate datus | 15 |
| et ostreae in suis testis assatae et assumptae. | |
| De volatilibus autem maritima sunt eligenda et | |
| magis silvestria sola ut merulae, turdi, perdices, turtu- | |
| res et columbae; de domesticis vero pulli assi, sed pri- | |
| us elixi, stalticoteri sunt. Stiptica sunt etiam mirtae si | 20 |
| assatae carni pulvera superspargatur aut sorbae siccae | |
| pulvera aut de corni pomis aut omfaco simul cocto. | 113.1 |
| Et de pomis factum medicamen, quod dioporon Graeci | |
| vocant, datum multum iuvat, quemadmodum de cidoniis | |
| aut sorbis vel immaturis piris et de malis granatis con- | |
| fecta medicamenta et uvae, quae reponuntur in ampullis | 5 |
| aut cum suis appenduntur foliis et quae super fumum | |
| fuerint appensae. Cibi igitur ad ventris reuma tales | |
| dandi sunt. | |
| Potiones vero ministrandae sunt aqua pluvialis cocta | |
| quam maxime et neque ante cibum neque cum cibum | 10 |
| accipit danda est, sed post aliquod spatium est minis- | |
| tranda, et, cum datur, non multum de subito sed paula- | |
| tim ana modice danda est; et quando coquitur, si quin- | |
| quefolii herbae radices simul coquantur, fit maximum | |
| iuvamen; et rubi radix simul cocta, stalticotera effi- | 15 |
| citur. Aliqui autem superspargunt potioni tritum semen | |
| plantaginis aut sementes uvae siccas tritas et cretas aut | |
| sorbae siccae pulverem. Similiter multae igitur et aliae | |
| potiones sunt ad reumatismum ventris, et simplices et | |
| confectae, sed eas praetermittimus, nam expedientes po- | 20 |
| tiones disintericis in sequenti trademus, ubi de disinte- | 114.1 |
| ria scribemus. | |
| Vinum etiam secundum tempus, id est, in declina- | |
| tione accedenti inflammationis, pausante febre, iam per- | |
| fectius dandum est austerum sorentinum, albanum, ti- | 5 |
| grinum, marsicum et amineum vel alia stiptica, quae | |
| per diversa nascentia loca experimento habentur. | |
| Balneum vero expedit quam plurime absque oleo cum | |
| nitro; iuvat enim nitrum ustum, tritum et supersparsum | |
| corpori in balneo, ut modicum inducat ruborem et mor- | 10 |
| dicationem faciat cutis et trahat de profundo ad se reuma | |
| et sic postea, lepra facta, in balneo perunges cutem, ut, | |
| apertis poris a nimia laxatione, transmutatum reumatis- | |
| mum iuvet. |