POMPONI PORFYRIONIS COMMENTVM IN HORATIVM
|
|
FLACCVM
|
|
AD MAECENATEM
|
|
Maecenas atavis edite regibvs.
|
1.1.pr.1
|
Hac ode Maecenatem adloquitur indicans alium alio
|
|
studio teneri <rerum>, quae adpetantur uel ludicri cupi-
|
|
ditate uel gloriae; se autem putare inter deos relatuiri, si
|
|
numero lyricorum poetarum adscriptus fuerit.
|
5
|
Maecenatem ait atauis regibus editum, quod a
|
1.1
|
nobilibus Etruscorum ortus sit.
|
|
Palmaqve nobilis terrarvm dominos evehit ad deos.
|
5-6.1
|
Ambiguum, utrum nobilis deos an nobilis
|
|
palma.
|
|
Mobiles quirites ait referens ad uulgi leuitatem.
|
7.1
|
Loquitur autem de eo, qui fauorem uulgi captans optet,
|
|
cum ingressus sit theatrum, plausum sibi edi a populo.
|
|
Sic enim excipiebantur in theatr<o> principes, de quibus
|
|
bene populus sentiebat. Hos enim plausus ter geminos
|
5
|
honores ait.
|
|
Attalicis condicionibvs.
|
12.1
|
Id est: regiis opibus.
|
|
Attalus autem rex Pergamenorum fuit, cuius heredi-
|
|
tate p(opulus) R(omanus) locupletatus fuerat. Est autem
|
|
sensus: Quicumque consuerit agrum suum colere, num-
|
5
|
quam sollicitetur ad nauigandum, etiam si regias opes pro-
|
|
mittas, ut hoc faciat.
|
|
Cyprea trabe pro: cypro abundante; cypriis enim clauis
|
13.1
|
naues figuntur.
|
|
Mercator m. o. e. o. l. r. s. [r.] m. r. r. q. Sensus
|
16-18.1
|
est: Mercator cum tempestatem in mari patitur, abhorret
|
|
nauigare, et optat iam rusticam uitam in patria sua colere;
|
|
mox ubi euaserit periculum, eandem uitam repetit; per quod
|
|
colligit neminem posse aliquid agere, quam quod consuerit.
|
5
|
Est qvi nec v. p. M. Ordo: est qui nec spernit. Dicit
|
19.1
|
autem alios uita lautiore delectari.
|
|
Ad aq. c.
|
22.1
|
Id est: apud fontem; omnes autem fontes sacri habentur,
|
|
et ideo caput sacrae aquae ait.
|
|
Manet svb Iove frigid.
|
25.1
|
Ac per hoc 'sub caelo'. Dicit autem alios studio uenandi
|
|
plerumque in siluis pernoctare.
|
|
Fidelis catvlos.
|
27.1
|
Melius generaliter accipimus, quam ut uenationi tantum
|
|
eos fideles intellegamus. Nam et Lucretius
|
|
Fida canum uis
|
|
dixit. Ergo quod semper dominis fideles sunt intelle-
|
5
|
gamus.
|
|
Me d<o>ctarvm p. h. f. Praemia d<o>ctarum frontium he-
|
29.1
|
deras ait, quia his poetae coronantur. Vnde et Vergil. ait:
|
|
Atque hanc sine tempora circum
|
|
Inter uictrices hederas tibi serpere laurum.
|
|
Nymfarvmqve leves <cvm> S. c.
|
31.1
|
Per ea s<e> egregiam gloriam dicit consequi, de quibus
|
|
canit; fere enim lyrico carmini materia de nemoribus ac
|
|
fontibus est, et siqua sunt his similia aut proxima.
|
|
Secernvnt popvlo. Id est: de grege uulgi tollunt, ac
|
32.1
|
per hoc sublimen faciunt.
|
|
Evterpe cohibe[n]t[e]. Vt si diceret: si tamen Musae
|
33.1
|
non denegant mihi studium cantus sui.
|
|
Lesbovm barbit[t]on.
|
34.1
|
Barbit[t]on organi genus est in modum lyrae. Lesboum
|
|
autem dixit, referens ad Alcaeum et Saffo lyricos poetas,
|
|
quos in Lesbo insula natos esse manifestum.
|
|
Lyricis vatibvs. 'Graecis' utique intellegendum. Nam
|
35.1
|
nondum erant Romani.
|
|