Iam veris comites qvae mare temperant inpellvnt <an>i<m>a<e> 4.12.pr.1
lintea Thraciae. Vergilium adloquitur. Iterum autem ueris
tempus describit. Ceterum animas pro flatibus uentorum
<dicere> usitatissimum est poetis.
  Sic denique Vergilius ait: 5
    Quantum ignes animaeque ualent.
  Iam nec prata rigent nec flvvii strepvnt hiberna nive 3-4.1
tvrgidi. Atqui ueris tempore intumescere flumina incipiunt:
nisi κατὰ ἔμφασιν adultum iam ueris tempus uult intellegi,
quo[n]iam nix omnis elapsa est.
  Nidvm ponit Ityn fleviliter gemens infelix avis. Pro- 5-6.1
cnen, ac per hoc hirundinem significat.
  Et C[a]ecropia<e> domvs aeternvm obprobrivm. C[a]e- 6-7.1
crop[r]ia<e> domus, quoniam Athenienses fuerunt, C[a]e-
crops autem Atheniensium dux.
  Qvod mal<e> barbaras regvm est vlta libidines. 7-8.1
  Nota historia est Procnes, quae ob stupratam et lingua
debilitatam Filomelam sororem a T<e>reo marito filium sibi
communem et illi Ityn nomine occidit et epulandum inpru-
denti obposuit; dein palam facto facinore cum fugeret cum 5
sorore infestum maritum, in hirundinem et lusciniam tran<s>-
figuratas esse, ipsum quoque Tereum in upupam auem esse
conuersum.
  Cvi pecvs et nigri colles Arcadiae placent. Pana 11-12.1
pastoralem Arc[h]adiae deum significat.
  Ivvenvm nobilivm cliens. 15.1
  Augusti et Maecenatis. Aut numquid Neronum priui-
gnorum Augusti dicit?
  Nardo vina merebere. Nardi parvvs onyx eliciet 16-17.1
cadvm.
  Onyx genus ampullae est marmore<ae>. Ioculariter autem
dicens: si adtuleris unguentum, tum demum ego proferam
uinum il<lud> Calenum. 5
  Qvi nvnc Svlpiciis accvbat horreis. Sulpiciis: <Sul- 18.1
picii> Galbae horreis dicit. Hodieque autem Galbae horrea
uino et oleo et similibus aliis referta sunt.
  Spes donare novas largvs. 19.1
  Cadus scilicet. Potulentos autem scimus plerumque
maiora[re] sperare.
  Cvm tva velox merce veni. 21-22.1
  Cum ampulla unguenti scilicet.
  Plena dives vt in domo. Vt, si diues sim, et in domum 24.1
meam omnium rerum plenam te inuitem.
  Nigrorvm ignivm: funerum dicit quasi lugubrium 26.1
ignium.
  Misce stvltitiam consiliis brevem. 27.1
  Breuem stultitiam, hoc est: breui<s> temporis.