| Avdivere Lyce di mea vota. | 4.13.pr.1 |
| Ad Lycen loquitur, de cuius superbia in tertio qu[a]estus | |
| est in illa ode, cuius initium est: | |
| Extremum Tanain si biberis Lyce. | |
| Ergo senectutem illi nunc obprob<r>at, per quam in- | 5 |
| grata iuuenibus facta fastiditur. | |
| Et tamen vis formosa videri. <B>elle illam lasciu<i>re | 2-3.1 |
| ait, et ideo bene additum 'inpudens'. | |
| Cvpidinem lentvm sollicitas. Ille vir[i].: So<l>lic<i>t<as> | 5-6.1 |
| Cupidinem, qui ideo lentus est, quoniam tu ei ingrata es per | |
| aetatem. | |
| Ille virentis e<t> doctae psallere Chiae pvlchris excvbat | 6-8.1 |
| in geni[i]s: Cupido scilicet. Ob multa[m] autem decoram esse | |
| <C>hiam uult intellegi, quod et uirenti aetate sit et docta sit | |
| psallere, et quod genis ac per hoc oculis pulchris sit: et ideo | |
| Cupidinem in ipsis genis eius dixit excubare. | 5 |
| Inportvnvs enim transvolat aridas qvercvs. Allego- | 9-10.1 |
| ricos aridas quercus pro senio adfectas mulieres et in- | |
| portunus ioc<o>sa ἰρωνία dicitur. | |
| Nec Coae refervnt iam tibi pvrpvrae nec cari lapides. | 13-14.1 |
| Hoc est, quod supra dixit: | |
| Et tamen uis formonsa uideri. | |
| Significat enim illam puellariter se ueste et gemmis ex- | |
| colere. | 5 |
| Qvae semel notis condita fastis inclvsit volvcris dies: | 14-16.1 |
| quae iam retro acta sunt. | |
| Qvae me svrpverat mihi, id est: subripuerat. | 20.1 |
| Felix post Cinaram notaqve et artivm gratarvm | 21-22.1 |
| facies. | |
| Post Cinaram utrum ad qualitatem pertinet an ad | |
| tempus, id est 'secunda pulchritudine a Cinara' an 'post illam | |
| defunctam, deinde felix pulchritudine'? | 5 |
| Dilapsam in cineres facem. Ἐνφατικῶς illam ut Amoris | 28.1 |
| facem dilapsam ait in cineres et consumptam refrixisse. |