| Qvae cvra patrvm qv<a>eve Qviritivm. | 4.14.pr.1 |
| Negat ullo senatus populiue Romani obsequio posse pro | |
| meritis dignos honores inueniri uirtutibus Caesaris, quibus | |
| in aeternum consecretur. | |
| Per titvlos memoresqve fas<to>s aeternet: fictum uer- | 4-5.1 |
| bum est 'aeternet'. | |
| Qvem legis expertes Latinae Vind<e>lici didicere nvper, | 7-9.1 |
| qvid Marte possis. Non sic haec dicit, quasi ab Augusto Cae- | |
| sare Vindelici debellati sint, sed quod Drusus exercitibus | |
| auspiciis<que> Augusti eos debellauerit. | |
| <G>enavnos . . . Brennosqve. | 10-11.1 |
| Cisalpinae gentes sunt hae. | |
| Et arces Alpibvs inpositas <tremendis. | 11-12.1 |
| Non 'Alpes> tremendas', ut dictum est, intellegamus, sed | |
| 'hos tremendos, id est timendos, qui eas habitant'. | |
| Deiecit acer plvs vice simplici. Vult intellegi in ua- | 13.1 |
| standis his non tant<a>m illis cladem intulisse, quantam ipsi | |
| dederant, sed duplam. [Hoc est enim: 'non simplicem uicem | |
| reddente]'. | |
| Maior Neronvm. Ordo est: Drusus maior Neronum. | 14.1 |
| Hic enim maior natu fuit. | |
| Devota morti pectora liberae. Eleganter: non metu- | 18.1 |
| en<te>s mortem. <Mortem> liberam perpetuo epitheto dictam | |
| accipe. | |
| Qvantis fatigaret rvinis: hostium ruinis scilicet. | 19.1 |
| Indomitas prope qvalis vndas exercet Avster Pleia- | 20-23.1 |
| dvm choro[s] scindente nvbes, inpiger hostivm vexare tvrma[r]s. | |
| Mirum [an quod sequitur] ἀνακόλουθον. Cum enim praedixisset | |
| 'qualis', non intulit, quod erat consequens, 'talis', sed 'inpiger'. | |
| Ergo sic totum intellegendum: Qualis est Auster cum ortu | 5 |
| [Vergiliarum] Pleiadum concitatus [Cum] exercet undas, tam | |
| inpiger Drusus hostium turmas uastabat. | |
| Per ignes. | 24.1 |
| Ignes nunc pro acerrimis concitatisque periculis accipere | |
| debemus. | |
| Sic tavriformis volvitvr Avfidvs. Omnium fluminum | 25.1 |
| genii taurino uultu, etiam cum cornibus, pinguntur propter | |
| impetus et fremitus ipsarum aquarum. | |
| Cvm saevit horrendamqve cvltis dilvviem m<ed>itatvr | 27-28.1 |
| agris. | |
| Male dixit m<ed>itatur, quia in ipso actu est, nec debet | |
| cogitare aut condiscere id, quod iam facit. | |
| Primosqve et extremos metendo. Sic et Vergilius: | 31.1 |
| Proxima quaeque metit gladio. | |
| Sine clade victor, id est, sine suorum clade. | 32.1 |
| Te consilivm et tvos praebente divos. Hoc ideo | 33-34.1 |
| dicitur, quia auspiciis Caesaris haec gessisse dicitur. | |
| Nam tibi qvo die portvs Alexandria svpplex. Ita | 34-35.1 |
| euenit, ut post annos quindecim Drusus eodem die Raetos | |
| Vindelicos uinceret, qu<o> die Augustus Alexandriam uicerat. | |
| Et optatvm peractis imperiis decvs adrogavit. In- | 39-40.1 |
| mortalitatem ex <cons>ecratione uidetur significare, cum dicat | |
| peractis imperiis. | |
| Te profvgvs Scythes. Profugus dicitur, qui<a> num- | 42.1 |
| quam eodem loco manet, unde et nomades dicuntur. | |
| Te non pavent<i>s fvnera Galliae. | 49.1 |
| Et h<i>c 'tellus' per zeugma ex inferiore uersu accipere | |
| debemus. Non pauentes autem Gallos funera ait, quia uel | |
| ferocia uel u<a>na persuasione rursus renascendi mortem | |
| non timebant. De quibus et Lucanus sic ait: | 5 |
| Animaeque capaces | |
| Mortis: et ignauum, rediturae parcere uitae. | |
| Compositis venerantvr armis, id est: pacati. | 52.1 |