| Parcivs <i>vnctas q. f. | 1.25.pr.1 |
| Ha<e>c ode in meretricem rapacem, sed iam uetulam, | |
| et merito ab amatoribus passuram, quae fecerat, scripta est; | |
| sensus autem: Iuuen<e>s, qui olim frequentius fenestras tuas | |
| lapidibus incessebant, ut excitata somno ianuas aperires, iam | 5 |
| te neglegere incipiunt, et idcirco haec rarius faciunt. Iunctas | |
| autem fenestras obclausas intellegendum. | |
| Amatqve i. l. Mire 'in limine ianua est', inquit, id est | 3.1 |
| 'obclausa est ianua'; cum enim aperitur, recedit a limine. | |
| Qvae privs m. f. m. c. Non 'multum faciles', sed | 5-6.1 |
| 'multum mouebat cardines faciles in hac re'. | |
| Avdis minvs et minvs iam me tv<o> long. perevnte | 6-7.1 |
| nocte. Quae olim, inquit, solebant adulescentes amatores tibi | |
| dicere 'o Lydia pereunte me dormis', iam hoc minus et minus | |
| audis dici. | |
| Flevis in solo l. a. Leu<i>s pro nullius posuit ponderis. | 10.1 |
| Dicitur autem pro eo, quod est 'contemptibilis'. Aut ergo | |
| 'moribus leu<i>s' aut 'amatoribus quondam tuis leuis' [id est | |
| contemptibilis.] | |
| Thracio vento [id est] Aquilone. | 11-12.1 |
| Svb interlvnia. Recte, quia tunc fere concitantur | |
| tempestates. | |
| Qvae solet matres fvriare eqvorvm. | 14.1 |
| Furiare uerbum fictum uidetur, quod significat: cum | |
| furore concitare. Equas autem magis ceteris animalibus in | |
| libidinem ueneriam accendi, et Vergil. testis est ita dicens: | |
| Scilicet ante omnes furor est insignis e- | 5 |
| quarum. | |
| <Vlcerosvm.> Vlceratum ex contemptu. | 15.1 |
| Laeta qvod pvbes hedera virenti. | 17.1 |
| Ordo est: laeta qu<od> pubes hedera magis gaudeat, et | |
| pulla myrto. Quod per allegoriam hoc significat, iuuenculos | |
| iuniores mulierculas quaerere. Pullam autem myrtum suc- | |
| crescentem, ac per hoc nouellam intellegendum. | 5 |
| Aridas frondes conuenien<ter> superiori allegoria<e> pro | 19.1 |
| uetulis mulieribus dixit. | |
| <Hebro.> Hebrus Thraciae fluuius est. | 20.1 |
| Hiemis sodali dedicet Hebro. | 19-20.1 |
| Vel quod frigidus sit Hebrus, hiemis sodalis dicitur, uel | |
| quod partis septemtrionalis sit, ubi frigus maximum est. |