| Natis in vsvm laetitiae. | 1.27.pr.1 |
| Protreptice ode est haec ad hilaritatem, cuius sensus | |
| sumptus est ab Anacreonte ex libro tertio. | |
| Natis in vsvm laetitiae scyfis pvgnare Thracvm est. | 1-2.1 |
| Natis pro factis, ut apud Lucilium est: | |
| P<o>dicis Hortensi est ad eam rem nata pa- | |
| lestra. | |
| Verecvndvmqve Bacchvm s. p. <r.> Id est: uerecun- | 3-4.1 |
| [dum]de tr<a>ctandum. Ita autem figurata eloquutio est, ut | |
| apud Vergilium: | |
| Et tandem arcete periclis. | |
| Acinacis: gladius Parthicus, sed nunc pro omni gladio | 5.1 |
| positum. | |
| Dicat Opvntiae. Nomen huius adulescentis non dicit. | 10.1 |
| Opuntia autem oppidum Locridis est. | |
| Qvo beatvs vvlnere, qva pereat sagitta. Gr<at>e di- | 11-12.1 |
| ctum est 'beatus pereat', quod significat: [t]amet. | |
| Cessat volvptas. Bibendi scilicet uoluptas, qu<i>a | 13.1 |
| negat se bibiturum, nisi frater Megyllae amores suos narra- | |
| uerit. | |
| A miser qvanta l. <C.> | 18-19.1 |
| Intellegendum hic illum in aurem Horatio amorem suum | |
| confessum; ita hic intulit: a miser, quanta laboras | |
| Charybdi, significans illam, quae ametur, procacissimam | |
| scelestissimamque esse. | 5 |
| Qvae saga. Sagae sunt praecantatrices, quae uel ar- | 21.1 |
| cessere carminibus mala hominibus possunt uel expellere. | |
| Vix inligatvm te. Vix te, inquit, ab <h>ac Chimera | 23.1 |
| liberauit Pegasus, sed hoc utique per allegoriam dictum in- | |
| tellegitur. |