| Te maris et terrae n. c. Haec ode prosopopoeia forma | 1.28.pr.1 |
| est. Inducitur enim corpus naufragi Archytae Tarentini in | |
| litus expulsum conqueri de iniuria sui et petere <a> praeter- | |
| euntibus sepulturam. Hic autem Archytas Pythagoricus fuit | |
| <at>qu<e> merito geometriae peritus, quia Pythagorici omnia | 5 |
| numeris constare credunt. | |
| Matinus mons siue promunturium est Apuliae, iuxta | 3.1 |
| quem Archytas sepultus est. | |
| Nec qvicqvam tibi prodest. | 4.1 |
| Nihil tibi profuit aduersus condicionem mortalitatis, | |
| quod rationem rerum naturae et ipsum caelum sis perscrutatus. | |
| Occidit et Pelopis genitor. Tantalus scilicet. Haec autem | 7.1 |
| ad solacium mortis dicuntur. | |
| Tithonvsqve remotvs in avras. | 8.1 |
| Id est: terris excessit, ac per hoc mortuus est. | |
| Et Iovis. Minos Cretensium rex praedicabat se cum | 9.1 |
| Ioue conloqui, et ex consilio eius cuncta agere. | |
| Habentqve Tartara Panthoiden. Nunc Pythagoram | 9-10.1 |
| significat, qui[a] praedicauit se ad Troiam Euforbum Panthi | |
| filium fuisse, interfectumque a Menelao iterum reuixisse, et | |
| factum Pythagoram ide<m> comperisse agnito clipeo, quem | |
| Euforbus habuerat. | 5 |
| Nihil vltra nervos a. c. m. c. a. | 12-13.1 |
| Nihil praeter corpus morti dari. | |
| Ivdice t. non sordidvs avctor n. v. Adfirmante te | 14-15.1 |
| <de> Pythagora non eum mentitum de natura rerum, cuius | |
| auctor extitit. | |
| Nvllvm saeva [r.] c. P. f. Nullum Proserpina timet | 19-20.1 |
| ac per hoc neminem exceptum habet. | |
| Me qvoqve devexi. Deuexum Orionem ita dixit, ut | 21.1 |
| Vergil.: | |
| Conuexa polus dum sidera pascet, id est: in | |
| deuexo caelo positum. | |
| Me qvoqve devexi <r.> c. | 5 |
| Notum est ortu et occasu Orionis tempestat<e>s concitari. | |
| Notum comitem Orionis dicit, quod cum Orione ortus sit. | |
| At tv navta vagae n. p. m. h. | 23.1 |
| Ad praetereunt<e>s nautas sermonem Archytam conuer- | |
| tisse fingit. | |
| Sic qvodcvmqve minabitvr Evrvs <flvctibvs Hespe- | 25-27.1 |
| riis Venvsinae plectantvr silvae>. Venusia colonia est inter Lu- | |
| caniam et Apuliam, patria poetae. Vnde siluas Venusinas | |
| pro quibuslibet posuit. | |
| Plectantvr autem 'luant atque experi<a>ntur' significat. | 27.1 |
| Neptvn<o>q. s. <c.> T. Custodem Tarenti Neptunum ait, | 29.1 |
| quia praecipue Neptunus ibi colitur[, id est Tarenti]. | |
| Neglegis inmeritis nocitvram. | 30.1 |
| Ordo est: Neglegis fraudem committere. Sensus autem | |
| est: Neglegis me, et fraudem in me committere facile esse | |
| putas; atqu<i> haec expetet in eos, qui ex te nati sunt, id | |
| est, in filios tuos. | 5 |
| Fors et debita ivra v. s. t. m. i. | 31-32.1 |
| Vices superbae poenae intellegendae, quas pro su- | |
| perbis factis dicit illum esse passurum. | |
| Pr[a]ecibvs non linqvar i. Pr[a]eces meae efficient, | 33.1 |
| ut ultionem huius rei persoluas, quod piaculum in me ad- | |
| mittas. | |
| Teqve piacvla nvlla resolvent. Id est: nullo modo ex- | 34.1 |
| piabis hoc scelus, quod in me admittis. |