I<c>ci beatis nvnc Arabvm invides gazis. Hanc oden ad I<c>- 1.29.pr.1
cium scribit, quem miratur intermisso philosophiae studio,
repente se ad militarem <uitam> contulisse, per quam uidetur
concupiscere diuitias.
  Arabvm invides gazis. Id est: aemularis Arabos in 1-2.1
diuitiis habendis, ac per hoc: diuitias concupiscis.
  Et acrem militiam paras non ante devictis Sa<bae>a<e> regi- 2.1
bvs. Datiui casus est. Hoc est, illis paras militiam, quod est
'aduersus illos'.
  Nectis catenas. Nectis non 'inicis', sed 'fabricas' in- 5.1
tellegendum est.
Proprie dictum; catenae ipsae enim nexibus quibusdam con-
stant.
  Qvae tibi virginvm s. n. b. s. 5-6.1
  A te necato scilicet sponso.
  Pver qvis[qvis] ex avla. 7.1
  Hoc est: regius puer; non enim 'qui in aula seruierit'.
  Sagittas Sericas, hoc est: Parthicas, a gente Serum, qui 9.1
partem orbis terrae orienti[s] subiectam tenent.
  Qvis negat ardvis pronos relabi posse ribvs montibvs et 10.1
Tiberim r. Παροιμιῶδες, cuius sensus est: Quis non credat
rerum naturam posse mutari, ut flumina in montes reuer-
tantur, unde alioqui discendunt, cum tu uitae studia in con-
trarium uerteris, quod nemo sperauerit posse fieri? Tale est 5
autem illud Vergilianum:
    Iungentur iam grypes equis, aeuoque se-
      quenti
    Cum canibus timidi uenient ad pocula dam-
      mae. 10
  Cvm tv coemptos vndiqve n. l. <P.> 13-14.1
  Pan<a>etius Stoicus philosophus fuit praeceptor Sci-
pionis Africani et Laelii genere Rhodius.
  Socraticam et domvm, ut si diceret 'Socraticae scholae 14.1
disciplinam'.
  Socraticam et domvm m. l. H. p. m. tendis 14-16.1
  pro 'contendis'. Ordo est autem: et Socraticam domum
mutare loricis Hiberis tendis.
  Loricis Hiberis κατὰ ἐξοχὴν dixit, quia optimae sunt 15.1
Hispan[i]ae loricae.
  Pollicitvs me. Melior<a> autem absolute dictum 16.1
est <et> 'studia' subaudiendum, et meliora studia secundum
suam opinionem poeta philosophiam uult intellegi. Nota
autem figura elocutionis est, qua dicitur 'philosophiam militia
mutare', hoc est 'philosophia dimissa militiam sumere', ut: 5
    Chaoniam pingui glandem mutabit arista.